Full text: Epistolae astronomicae (Tomus VIII, Tomus III)

362 
EPISTOLAE ASTRONOMICA 
oblata per hunc tabellarium ad Vos euntem et mox huc revertentem 
tam commoda oportunitate, non intermittendum duxi, quin denuo 
aliqua tibi fcriberem, nec tamen priora multis repetam, id faltem ijs 
fuperaddam, me etiamnum deiiderare, ut ea, de quibus prius rog&ram, 
hifloriolae annuae praefati Domini D. CHYTRAI ufque ad huius Anni 5 
exitum ab aliquo Veflrorum, uti opinor, profeBore continuandae, com 
petenti loco inferantur. Video enim in ijs chartis, quas mihi mifit Poeta 
vefter Dn. BRASCHIUS, quae in folilitio aeftivo ob Autoris mox fub- 
fequentem obitum, narrationem interrumpunt, id omiBum eBe. Quare 
pluribus hac de re ad di<51um Dn. BRASCHIUM fcripli, qui tibi meas 10 
facile offendet literas, unde plura et particulariora hauries; neque ta 
men hic quippiam urgeo, fed omnia cum vefiro flabunt cadentque 
libero iudicio. 
Quantum vero ad res meas attinet, funt eae adhuc in eodem ftatu, 
quo erant, cum ultimas ad te mitterem. Maneo etiamnum hic Pragae 15 
cum tota familia ex Caefaris voluntate hic retentus, donec de loco 
habitationis commodiore et propinquiore, ubi exercitijs meis Aftro- 
nomicis vacare poBim, mihi clementiBime profpexerit, qua de re eti 
amnum agitur, nam lente in hac Aula ob negotiorum molem omnia 
procedunt. Supellex mea || una cum Inftrumentis Aflronomicis, quae 137 v 
Magdeburgi aliquamdiu relidla erant, in ea Albis parte, quae Drefdam 
et hunc locum intercedit, iam, uti ante biduum inaudivi, navigio ap 
propinquant, ita ut fperem ea inflante feptimana hic in Bohemia ad- 
futura. Quare de loco, ubi difponenda fint (fiquidem arx Benatica 
nimis hinc remota fit, nec admodum oportuna) iam eo maturius deli- 25 
beramus, et negotium hoc acceleretur. 
Non dubito, quin literas adfini tuo Magnifico Dn. BORDINGO in- 
fcriptas, quas praedidlus M. CHRISTIERNUS fecum attulit, expedi- 
viBe, et contenta earundem, quantum in te erat, promoviBe. Si nihil 
adhuc in re illa pecuniaria, de qua aiebam, effedlum eft, nec aliqua 30 
ifthic fuppetit commoditas id tuto exequendi, poterit ufque in adven 
tum Dn. D. IOHANNIS GODELMANNI (qui fe quatuordecim ab 
hinc diebus Roftochium profedlurum heri mihi indicavit) deferri, ut 
per ipfum quam optime fiat. Qua de re etiam ad praenominatum ad- 
finem tuum latius perfcripfi, quas literas, fi tabellarius hic Guftrowium 35 
tranfiens id non praefliterit, adlutum dirigas quaefo, atque ut idem ta 
bellarius ratum fecum adferat refponfum, operam da, quin et tu ipfe- 
met cum eodem mihi refcribas, fimulque indices, quid rerum in vicina 
Dania et Suecia geratur. Narratum eft hic ante paucos dies, incerto ta 
men rumore, diBidium quoddam fubortum inter Regem Daniae Regni- 40 
que Nobilitatem, quod tamen irrita fama prolatum fpero. Deus avertat 
a Patria mea inteftina mala, quae plurimum fecum damni trahere fo- 
lent.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.