Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Varia (Tomus IX)

PR^FATIO SOCIETATIS LINGUAE ET LITTERARUM 
DANICARUM. 
D UM ultimum TYCHONIS BRAHE scriptorum tomum in publi 
cum emittimus, quo emisso totius editionis ille tomus solus 
reliquus erit, qui epistolas et acta ad TYCHONIS vitam pertinentia 
et indicem rerum continebit, grave officium nobis praestandum est, 
ut notum faciamus, auctorem editionis editoremque principem, 
Dr. I. L. E. DREYERUM, d. 14 m. Septembris a. 1926 mortem obiisse. 
Qui cum per annos paene viginti in hac editione operam colloca 
visset, quod praecipuum vitae suae opus habebat, usque ad ultimum 
vitae tempus operam strenue continuavit. Quicumque studium ejus 
fervidum et vigorem invictum, quibus imbutus erat, quaeque facie 
bant, ut etiam morbo gravi oppressus operam luculentam in edi 
tionem conferre posset, cognovit, singularem hanc strenuitatem 
non potuit non admirari et venerari. Hoc vero DREYERO feliciter 
contigit, ut observationum TYCHONIS editionem ante obitum con 
fectam videret, nec minus, ut, cum ea, quae restabant, IOANNI 
RUDERO, qui ab initio operis socius fuerat et DREYERI rationum 
optime gnarus erat, tradi possent, totam editionem secundum ra 
tiones propositas confectum iri certo confidere ei liceret. 
Hunc igitur tomum rationes secutus a DREYERO institutas ela 
boravit IOANNES R.32DER. Idem solus auctor est Variarum Scrip 
turarum et Annotationum Editorum et Indicis Hominum. Index 
vocum Danicarum ita compositus est, ut voces earumque formas 
et locos, ubi reperiuntur, in schedis exscripserit ERICUS KROMAN, 
cand. mag., interpretationes Latinas addiderit IOANNES R^EDER. 
Eorum autem, quae in tomis I—IX addenda et corrigenda erant, 
majorem partem indicavit I. L. E. DREYER. 
HAUNIjE, DIE 1 MENSIS SEPTEMBRIS ANNI MCMXXVII.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.