ANNOTATIONES EDITORUM
321
cipuam artis finem in medicamentis componendis posuit (cf. tom. I p. XI).
Jam cum Hvenae domicilium haberet, insulanis medicamenta ministrabat et
inter famulos pharmacopolam habebat (vid. supra p. 141, coi. 2,25 cett.). Postea
vero pestis in Germania septentrionali et in Bohemia late vagans occasionem
ei dedit medicamenta componendi atque amicis commendandi. Quae medi
camenta Henrico Ranzovio misit, eodem die data sunt, quo epistula in tom.
XIV p. 124 reperta; quae vero imperatori missa sunt, circa id tempus, quo
imperator Pilsenam, Tycho in arcem Girsitzam propter pestem demigrare
coactus est. Nec vero hae solae compositiones medicamentorum Tychonis
nobis notae sunt: Georgio quoque Rollenhagio postea medicamentum a se
compositum commendavit (tom. VIII p. 372). Nec tacendum est, saeculis in-
sequentibus usque in nostram aetatem apud pharmacopolas medicamenta
prostare, quae Tychonis Brahei nomen ferant; quae num re vera ab illo ori
ginem trahant, valde dubium est (cf. P. Hauberg in Dansk Tidsskrift for
Farmaci I p. 205 sqq. [1926]).
AD CARMINA.
Carminibus Latinis scribendis jam a juvenili aetate Tycho gaudebat, quae
non solum manu scripta vel typis descripta amicis mittebat, sed etiam operi
bus suis astronomicis inserere delectabatur. Nos hic ea congessimus, quae
non partem faciant operis alicujus astronomici vel epistulae Tychonis; nec
tamen ab re alienum erit carmina in ceteris quoque tomis hujus editionis
dispersa uno in conspectu ponere.
Jam in libro De nova stella carmina reperiuntur, primum in epistula prae
missa, quam dedit Johanni Pratensi (tom. I pp. 14 et 15), pauci deinde versus
p. 19 et p. 44 et ad finem »In Uraniam elegia« (p. 65 sqq.). Qui in Oratione de
disciplinis mathematicis versus reperiuntur, certo affirmari non potest ab
ipso Tychone esse confectos (tom. I pp. 149—151), nec magis constat de illis
duobus, qui ad finem reperiuntur Horoscopi principis Christiani (tom. I
p. 208). Ad finem primae partis Astronomiae instauratae Progymnasmatum
reperitur »Paraeneticum ad astronomiae cultores« (tom. II p. 302 sq.). De duo
bus versibus Astronomiae instauratae Mechanicis insertis tom. V p. 63, 13-14 cf.
tom. IX p. 184,i5-i6. In eodem libro reperiuntur versus de Uraniae domo deserta
(tom.V p. 141). Carmina, quibus ornatum erat Uraniburgum, reperiuntur tom.
VI pp. 266—276. 284—285. 368—369. Epistolis astronomicis inseruit praeterea
carmina ad Mauritium landgravium etGuilelmi landgravii manibus (tom. VI
pp. 310 et 340). Inter ceteras epistulas carmen est hendecasyllabicum tota epi
stula d. 17 m. Maji a. 1572 Johanni Pratensi data (tom. VII p. 9 sq.), et inserta
sunt iisdem epigrammata ad Georgium Buchananum (tom. VII p. 22) et ad Rai-
marum Ursum (tom. VII p. 325), versus pauci in epistulis ad Oligerum Rosen-
crantzium (tom. VIII p. 10) et ad Jacobum Bordingum (tom. VIII p. 36) datis,
41