Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Varia (Tomus IX)

322 
ANNOTATIONES EDITORUM 
epigramma ad Oligerum Rosencrantzium sponsum (tom.VIII p. 79) et adTaub- 
mannum poetam (tom.VIII p. 365). Qui versus reperiuntur tom.VIII p. 411 de 
historia astronomorum, videntur esse Martini Braschii a Tychone correcti. 
Denique tom. X p. 14 afferuntur versus, qui observationibus anni 1568 prae 
missi esse dicuntur. 
CARMEN FRATRI GEMELLO (p. 173) per Matthiam Vinitorem (Danice 
Mads Vingaard) typographum in uno folio describendum curavit Tycho. Re- 
peritur exemplum in Regia bibliotheca Hauniensi. 
CARMEN M. ANDREAs WELLEIO (p. 174) ipsius Tychonis manu scriptum 
reperitur in eadem bibliotheca inter excerpta Langebekiana nr. 178. Andreas 
Welleius (Danice Anders Vedel) edidit a. 1575 versionem Saxonis Historiae 
Danicae. Videntur autem propter chartae caritatem ante editionem quaedam 
difficultates obortae esse, quas in carmine Tycho significat. 
De CARMINE FUNDAMENTALI URANIBURGI LAPIDI INSCULPTO 
(p. 175) conferantur, quae de eodem lapide a Carolo Danzaeo, legato regis 
Galliarum, posito tradit Tycho in Astronomiae instauratae Mechanicis (tom.V 
p. 143). Ceterum de die dissensio est; illic enim indicatur dies VI Id. Augusti, 
hic »Augusti lux sexta« (cf. annotat, ad tom. V p. 143,23). 
INSCRIPTIONES CIRCA EFFIGIEM TYCHONIS et CIRCA ARMA TY 
CHONIS (p. 175) reperiuntur in fronte et tergo involucri multorum librorum 
Tychonis, e. g. libri observationum annorum 1577—1581 (vid. tom. Xp. XIII sq.) 
et librorum observationum nitide descriptarum (vid. tom. X p. XXIV), prae 
terea exemplorum nitide vestitorum aliquot librorum typis descriptorum. 
EPITAPHIUM IOHANNI PRATENSI consecratum (p. 176 sq.) non solum 
in ipsius Tychonis typographia typis descriptum est, sed etiam inter epistulas 
edere propositum ei erat (vid. tom. VII p. 32, 41 ). De Pratensi vid. tom. VIII 
p. 461. 
IOHANNES FRANCISCUS RIPENSIS (p. 178), natus 1532, mortuus 1584, 
professor fuit medicinae ab anno 1561 atque auctor praeterea carminum La 
tinorum. 
CARMEN IACOBO ULFELDIO missum (p. 179 sq.) sicut duo sequentia in 
ipsius Tychonis typographia typis descriptum est. Fuerat Ulfeldius senator 
regni usque ad annum 1579, edidit a. 1585 Historiam Daniae ab anno 1333 ad 
annum 1559, mortuus est a. 1593. Falco Goye(Falk Gjoe), ipse quoque amicus 
Tychonis, homo doctus, ab anno 1587 praefectus fuit insulae Bornholm, mor 
tuus est d. 3 m. Januarii a. 1594. Ericus Lange Sophiam, sororem Tychonis, 
postea in matrimonium duxit (vid. infra p. 323). 
NICOLAUS KAAS (p. 180 sqq.), natus 1534, ab anno 1573 regni cancellarius, 
mortuus est 1594. 
ad p. 185,3-4] cf. Manilii Astron. 141 sq., versus saepissime a Tychone allati. 
ad p. 185,3i] cf. annotat, ad tom.VIII p. 414,37. 
HENRICUS RANZOVIUS (p. 187 sqq.), vicarius regis in Holsatia et Slesviga
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.