ANNOTATIONES EDITORUM
323
(natus 1526, mortuus 1598), homo ditissimus et litterarum studiosissimus,
multos per annos fautor fuit Tychonis.
ad p. 188,13] Respicit catalogum a Ranzovio confectum, cujus mentionem
fecimus in annotat, ad tom. VIII p. 412,7.
ad p. 189,42] »Urbs Stipite didta Rofae«, i. e. Rostochium, ubi Tycho adule
scentulus cum Ranzovio congressus erat.
INSCRIPTIONES CRONEBURGENSES (p. 190 sq.) non jam exstant, sed
monstratur etiamnum tabula in exteriore parte propugnaculi adversus sep
tentriones spectantis, cui prior inscriptio insculpta fuit; nunc vero evanuit.
H. GYLLUNFINI nomen (p. 191) mirum est; appellabatur enim ille vir
Henricus Gyldenstjerne (i. e. »Aurea Stella«), Natus erat hic a. 1540, sororem
Tychonis Elisabetham in matrimonium duxerat a. 1563, praepositus fuit militi
bus classicis, ab a. 1574 praefectus arcis Bahusiae, mortuus est a. 1592.
CARMEN DE CLASSE HISPANLE (p. 192) a Jacobo VI rege Scotiae, cum
d. 20 m. Martii a. 1590 Uraniburgum viseret (vid. hujus tomi p. 83, col. 1 ,is— 19,
Tycho accepisse videtur. Ejusdem regis carmina reperiuntur tom. II p. 12.
DISTICHA DE OBITU FRIDERICI II REGIS (p. 192) duo prima ita facta
sunt, ut numeri litteris majoribus significati, si summam eorum facias, an
num mortis 1588 efficere debeant. Verum parum diligenter facta sunt; nam
e priore evadit numerus 1593, e posteriore 1548. Duo ultima disticha, quae
ipsum annum produnt, inter se paene similia sunt.
EPIGRAMMA »IUDICIS EST ADQUI...« scriptum est ad Lagonem (Lauge)
Beck judicem, qui in lite, quae cum Erasmo Petri colono Tycho habebat, Ty
chonis causae parum favisse videtur (cf. tom. XIV pp. 57 sqq. 63 sqq.).
NICOLAI CRAGII »RESPUBLICA LACEDAEMONIORUM« (p. 193) publice
prodiit a. 1593.
CARMEN URANIAE TITANI (p. 193 sqq.) Sophiae sororis nomine ad spon
sum hujus Ericum Lange Tycho scripsit. Nupserat Sophia Brahe a. 1579
Ottoni Thott, domino praedii Eriksholm, qui mortuus est a. 1588, sed paucos
post annos fidem dedit Erico Lange, domino praedii Engelsholm, amico Ty
chonis. Qui cum alchymiae deditus rem familiarem dissipasset, non ante an
num 1602 Sophiam ducere potuit. A prima aetate fratri Tychoni conjuncta
erat Sophia et jam a. 1573 in observando deliquio Lunari aderat illi (tom. I
p. 131; tom. X p. 38), postea vero Uraniburgi saepe eum invisit. Cum litteris
bene imbuta esset, carmine fratris Latino sine dubio gaudere potuit; sunt
etiam, qui ipsam carminis auctorem fuisse opinati sint, ut J. L. Heiberg poeta,
qui carmen in Danicum sermonem vertit (in annalibus quae vocantur Urania
1846 p. 184 sqq. = Prosaiske Skrifter IX [Hauniae 1861] p. 289 sqq.). At car
men a se sororis nomine conscriptum esse, Thomae Cragio scribens ipse
Tycho testatur (tom. VII p. 366 , 22 - 23 ). Nec est, cur epistulam a Sophia Danice
conscriptam a Tychone in Latinum carmen versam esse putemus, ut voluit
F. R. Friis (Sofíe Brahe Ottesdatter [Hauniae 1905] p. 15). Exstat epistula