Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Varia (Tomus IX)

326 
ANNOTATIONES EDITORUM 
qui docili appellari volunt, viros, haec folide percipiant. Nec dubito, fi haec 
Noftra Latini idiomatis cognitione non deftitueretur, quin multis parafangis 
in varijs artibus, hac potifiimum lingua confcriptis, Olympiam iftam Fulviam 
Moratam, vel quasvis alias aequare, fi non fuperare poBet: adeo ut ex rerum 
coeleftium, quas hadlenus non fegniter haufit, magisque quam quas altera 
tradtavit, fublimium fcientia, haec Olympica Fulgida et infuper Morata ap 
pellari meretur: quum et Olympica feu Caeleltia, quae altera ignoravit, in- 
telligat, et non faltem Genere, fed et Genio atque Ingenio Fulvia ilia haec 
forte magis fulgeat, et eadem quoque moribus non minus, fi non plus morata 
exiftat. Quamvis et ea, quam a nobis ob tam eximias dotes afcititiam accepit 
denominationem, qua URANIAM eam appellamus (ut taceam quod ab ipfis 
incunabulis SOPHIAS nomen aBequuta fit) hoc ipfum compendiofius et promp 
tius compledlatur. Quae tamen non ob id commemoro, quod Fulviae illius 
Moratae laudes, quas adhuc laudabiliores fuiBe vellem, invidiofe elevare in 
tendam, aut hanc ullasve alias honeftas et bene moratas, etiamfi minus dodlas 
feminas, prae forore noftra contemnere; fed faltem ut eo facilius perfuadeam, 
hanc quam fubjungo Epiftolam ab illa confcriptam eBe: eamque et ifta, quae 
compledlitur, fcire et his abftrufiora indies addifcere. Neque cuiquam me hac 
in parte aut naufeam, aut invidiam merito movere poBe credam, quod abs 
que omni praejudicio, id quod res eft, de forore mihi apprime nota tefter. 
Quur autem ipfa Latinas literas, quarum in tenella aetate cupidiBima erat, 
ut et tunc aliqualem in ijs profedlum fecerit, non, uti fupra didtum eft, addi 
dicerit, ipfamet in Epiftoia, fuo loco, licet obfcure, cauBas et obftacula indi 
cat. Nunc igitur ipfam Epiftolam, quae plenius omnia expediet, addita poft- 
modum, ut polliciti fumus, Latina verfione, in medium proferemus: fperan- 
tes, quod quemadmodum fyncere fcripta et impartita eft, fic etiam candide 
a candidis accipietur. 
Carmen hic edimus e codice Vindobonensi lat. 10686 12 , qui correctiones 
multas praebet ipsius Tychonis manu factas, quas omnes fere recepimus. 
Typis jam descriptum erat a Resenio in Inscriptionibus Haffniensibus 
(Hauniae 1668) p. 411 sqq., qui multos locos vitiose reddidit; fieri tamen po 
test, ut nonnullis locis hic correctiones reperiantur a Tychone postea illatae 
(cf. Variae scripturae). Additus est apud Resenium ad finem annus 1594, qui 
quamquam in codice manu fcripto non reperiatur, verus tamen esse videtur. 
Complectitur carmen versus sexcentos, si excipias exordium et epilogum, 
quae ambo sunt versuum quaternorum. 
ad p. 194 , 16 ] Bangus (Petrus) videtur fuisse procurator Erici Langii (Danske 
Magazin IV [Hauniae 1750] p. 261). 
ad p. 195,27] Ulricus fuit dux Meckelburgiae, avus Christiani IV regis, 
ad p. 195,3i] Maenia insula est Daniae, collibus cretosis insignis adversus 
mare Balticum spectantibus. 
ad p. 196,3s] »Pagafaeus Iafon«, cf. Ovid. Heroid. XVI 345. 
ad p. 199 , 2 i] »Stilbon« i. e. Mercurius; »Cytheraea« i. e. Venus, 
ad p. 199,23] Respicit fabulam, quam narrat Homerus in Odyss.VIII 266 sqq. 
ad p. 202,6] »Apollo« i. e. ipse Tycho.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.