ANNOTATIONES EDITORUM
327
ad p. 202,23] Tago erat filius Sophiae, quem d. 27 m. Maji a. 1580 pepererat
marito Ottoni Thott.
ad p. 204 , 2 ] Amicus, qui mortuus esse fertur, videtur esse Falco Goye, de
quo vid. supra p. 322.
ad p. 204,9] De Euryalo et Niso vid. Vergilii Æn. IX 176 sqq.
MARTINUS BRASCHIUS, professor et poeta Rostochiensis (p. 208), cum
a. 1597 Rostochium Tycho venisset patria relicta, carmen scripserat »Ad
Tychonem Brahe in Germaniam transeuntem«, quod inter chartasTychonis
reperitur; post hoc reperitur epigramma, quod attulimus.
AD DANIAM ELEGIAM (p. 208 sqq.) quamquam inter observationes in
seruit Tycho, et nos inter has edidimus (tom. XIII p. 102 sqq.), tamen hic quo
que non deesse voluimus. Cum vero illo loco talem praebuerimus, qualem
scribendam curaverat Tycho, hic correctiones paucas intulimus, quae Ty-
choni carmina sua colligenti magis placuerant, ut e Vindobonensi codice
patet (ci. Variae scripturae).
Quae post elegiam narrat Tycho, regem Christianum casu quodam elegiam
legisse, iisdem fere verbis ipsius Tychonis manu in exemplo elegiae Josepho
Scaligero misso scripta erant (Danske Magazin II [Hauniae 1746] p. 340 sq.),
atque eadem retulit etiam Herwarto ab Hohenburg (F. R. Friis, Kulturhistori-
ske Studier [Hauniae 1909] p. 96 sq.).
EPIGRAMMA ASTRONOMIÆ INSTAURATÆ MECHANICIS PRÆMIS-
SUM (p. 211 sq.) in aliquot exemplis hujus libri manu scriptum reperitur, et
ita quidem variatum, ut primus versus accommodatus sit illi viro, cui ex
emplum quodque dono dabatur. Nos eam formam praebuimus, quam dat
Vindobonensis codex, quae reperiebatur in exemplo imperatori Rudolpho
dono dato (quod non jam exstat); in aliis aliter confectus erat:
»Accipe clementi, Princeps Wolfgange, favore«
(in exemplo archiepiscopo Salzburgensi donato; vid. Gassendi Tychonis
Brahe i vita p. 175),
»Accipe, Grimani, caelata et picta colore«
(in exemplo Oxoniensi duci Venetorum donato),
»Accipe, Dux Henrice, et sculpta et picta colore«
(in exemplo Gottingensi, Henrico Julio duci donato),
»Accipe clementi, Princeps fortissime, vultu«
(in exemplo Vindobonensi Matthiae archiduci donato),
»Accipe, Scaligerum decus immortale Josephe,«
(in exemplo Leidensi Josepho Scaligero donato).
EPIGRAMMA STELLARUM INERRANTIUM RESTITUTIONI PRÆMIS-
SUM (p. 212) simili modo primum versum praebet variatum:
»Hos quoque stelliferos cape, Princeps inclyte, foetus«
(Gassendus p. 176),
»Hos quoque stelliferos, Matthia, suscipe foetus«
(in exemplo Vindobonensi),