328
ANNOTATIONES EDITORUM
»Hos quoque stelliferos, Dux inclyte, sume labores«
(in exemplis Oxoniensi et Gottingensi),
»Hos Atlanteos, Dux inclyte, sume labores«
(in exemplo Gothano Friderico Wilhelmo proelectori Septemviratus Saxonici
donato).
AUTOGRAPHUM TAURINENSE (p. 212) transformatum esteVergilii ¿En. I
204 sq. et X 6 sq.
AUTOGRAPHUM PRAGENSE (p. 212) reperitur in libello, qui fuit filii Ty-
chonis (vid. F. J. Studnicka, Prager Tychoniana [Pragae 1901] p. 13 sqq.); de
primo versu cf. Vergilii JEn. XII 435.
EPIGRAMMA AD DANIAM (p. 214) simul cum duobus insequentibus epi
grammatis misit Tycho Keplero in epistula d. 9 m. Decembris a. 1599 data
(tom.VIIIp. 211).
ad p. 214,25] Verba »Quae renuere alij« in codice correcti sunt ex »Dania
quae renuit«; at in epistula Keplero missa legimus »Quae Boreas renuit«.
ad p. 214,39] Verba »Haec alijs pariter dum« in codice correcta sunt ex
»Dum pariter Danis haec«; at in epistula Keplero missa legimus »Dum simul
Arctois haec«. Hae duae discrepantiae explicantur iis, quae Nicolao Cragio
amico scripsit Tycho d. 24 m. Martii a. 1600 (tom. VIII p. 274), quo imperatore
jubente Daniam patriam Tychonem invitum nominasse patet.
EPIGRAMMA »SI QUID AGAT...« (p. 215) in eodem codice reperitur, ex
quo sumpsimus »Astrologiae meteorologicae« fragmentum (tom. I p. 177 sq.);
sed non apparet, quo pertineat.
AD CARMINUM APPENDICEM.
Collegit ipse Tycho non solum carmina sua, sed etiam aliorum in suum
honorem confecta vel carmina, quibus Henricus Ranzovius et Rudolphus
imperator ob beneficia in Tychonem collata laudantur. Talia carmina com
plectuntur codices Vindobonenses lat. 10686 6 et 10686 49 aliique haud pauci in
variis bibliothecis, Hauniensi praecipue, asservati. Nec raro talia cum amicis
communicavit Tycho, ut ex epistulis discere licet, unde hoc quoque com-
perimus, Tychoni fuisse propositum carminum fasciculum in publicum edere
(tom. VIII p. 194). Nos satis habuimus ipsius Tychonis carmina edere. Addi
dimus tantummodo appendicis loco ea carmina in honorem Tychonis con
fecta, quae ipse typis describenda curavit, ut Astronomiae instaurandae Pro-
gymnasmatis praemitterentur. Nam cum in quaternione primo Marpurgi
asservato, cujus mentionem fecimus tom. II p. 439, paginae carminibus de
stinatae vacuae relictae essent, atque idem factum esset in exemplo Regiomon-
tano, in solo exemplo Berolinensi (de quo vid. tom. IV p. 491) typis descripta
sunt ea carmina, quae hic attulimus.
ADDENDUM.
Nota f in margine interiore editionis posita, qua ad has annotationes lectores reiciuntur,
deest p. 204,2.