Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

PROLEGOMENA EDITORIS. 
H JEC editio observationum astronomicarum TYCHONIS BRAHE, cujus 
nunc primum tomum publice edimus, prima est omnibus numeris ex 
pleta. Neque tamen nos primi has observationes omnes vel partem earum 
edere aggredimur. Itaque antequam codices manu scriptos, quibus usi sumus, 
describimus, fata eorum narrabimus, et qui antea iis usi sint, referemus. 
Tychonem, si longius aetate provectus esset, animo propositurum fuisse, 
ut omnes observationes suas publicaret, vix credi potest. In epistula sane a. 
1587 Guilelmo Landgravio data ita de iis scribit (vid. tom. VI p. 74,37): »Eas 
vero cum aliorum inuentis conferre, & tandem in vsum publicum producere, 
vt tota astrorum scientia exacte apparentijs caelestibus satisfaciat, elaboro.« 
Anno vero 1598 in conspectu operum suorum Hvenae peractorum, quem 
Mechanicis inseruit (fol. F 2 v , Op. tom. V p. 110,is), ita loquitur: »Eas rarissimi 
& pretiosissimi thesauri loco custodio: quas tamen cunctas aliquando forte 
publici luris faciam, ubi adhuc plures iis adjungere, Divina concesserit cle 
mentia.« Attamen suspicio satis nota, quam semper habebat Tycho, quando 
de observationibus ejus agebatur, ac timor ejus perpetuus, ne laudem in 
veniendi, quae ex illis efficienda essent, aliquis sibi praeriperet, utique eum, 
ut credi debet, abstinuisset, ne publici juris eas faceret. Atque anno tantum 
H ante mortem Tychonis IOHANNES KEPLER, cum primum Benaticae de 
geret, in »deliberatione« satis longa duorum alterum sibi faciendum esse di 
cit: »aut describendae« inquit »mihi privatim ejus observationes (id autem 
non concedet, et merito, hic enim est ejus thesaurus, et in hoc totam vitam 
et tot opes consumsit) aut una cum ipso annitendum ad maturationem operis« 
(Kepleri Op. VIII p. 718 sq.). 
Bene accidit astronomicae disciplinae, ut paulo post mortem Tychonis 
omnes ejus observationes Keplero obvenirent, non solum libri illi archetypi 
Hauniae nunc asservati, in quos omnibus noctibus relatum erat, quicquid in 
caelo erat observatum, sed etiam exemplum nitide transscriptum Vindobonae 
nunc asservatum, in quo secundum argumenta distributae erant observa 
tiones, ita ut inde ab anno 1582 singulorum annorum observationes codici 
cuique inessent. 1 Unius autem codicum archetyporum, qui observationes 
continet annorum 1596—97, involucro (quod nostra sane aetate renovatum 
1 Anno 1621 (d. 5 m. Nov.) Ferdinandus II Imperator Iohanni Friderico Duci Wirtembergensi 
scripsit, ut codices hos repeteret. Ex hac epistula discimus, Keplerum secundum pactionem a. 
1604 cum Francisco Tengnagel, genero Tychonis, factam accepisse »von allen .... observa 
tionibus schon vnd sauber abgeschriebne vnd in viel biiecher eingebundene Copien, bei welchen 
ex ipsis Autographis gleichfalls etwas mitgelauffen« (vid. F. R. FRUS, Breve og Aktstykker 
angaaende Tyge Brahe og hans Slaegtninge [Hauniae 1875] p. 150). Majorem partem observa 
tionum primarum jam ante annum 1604 Keplero datam esse veri simile est, et ex epistula a. 
1621 data, quam attulimus, id solum effectum esse potest, ut exemplum transscriptum reddere 
tur; constat certe codices archetypos numquam ab eo redditos esse. 
(A)
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.