PROLEGOMENA EDITORIS
III
»Extract aus
rungsschrift.
neideten Ob-
;eleimet, und
lche Bücher,
;r Kleinodien
i Brahischen
¡meldet wer
tsten Puncts
n 1612 Praga
chonis here-
libro, qui in-
uid sibi pro-
ntus faciente
ostra pretio-
ctione multi-
l propositum
ggero amico
arum causa,
ique d. 17 m.
typis descri-
o Willebror-
duni Batavo-
excerpsisse,
archetypum
Protocolls«);
ni 1618 Praga
lerum posse-
ris codicibus
lern est typis
t de Wallen-
post »ad ex-
'um suarum
sus est. 4
ibri, qui inscri-
Libros 24 lector
spero« (Op. II
°) p. 95; cf. ibid.
in 12°) p. 161
At alio loco fuit, qui rem aggressus est. ALBERTUS enim CURTIUS, e
Societate Jesu, rector collegii Dillingensis (quod oppidum est apud Danubium
situm), qui litterarum commercio cum Keplero conjunctus erat, nescio quo
modo impetravit, ut observationes secundum annorum seriem in codices
transscriptae in manus suas pervenirent. De his agit Tycho in Mechanicis
(fol. F 2 V ; Op. tom. V p. 109,29 sqq.), ubi de iis disputat, quae usque ad annum
1597 aut 1598 in rebus astronomicis perfecerat, his verbis: »Peractae autem
sunt ibi 21 annorum sedulae observationes, quas primum in magnis volumini
bus conscriptas, postea seorsim in singulos libros, pro quolibet nimirum
anno distribui & ad mundum describi curavi: idque tali ordinatione peregi,
ut stellae fixae seorsim, quotquot illo anno denotatae fuere, suum haberent
locum, Planetae vero omnes proprium peculiariter & distincte, incipiendo a
Sole & Luna, ac per reliquos quinque Planetas transeundo usque in Mer
curium. « Quamquam vero, ut ex his verbis patet et aliunde etiam notum est,
jam a. 1576 Hvenae observationes instituere coeperat, ab anno demum 1582
incipit illa voluminum series; observationes vero ante hunc annum institutas,
quia numero pauciores erant, numquam sic distribuisse videtur, nec liber
eas continens inde a m. Dec. a. 1577 umquam Curtio traditus est, sed apud
Keplerum permansit et nunc Hauniae asservatur (noster codex B); tomus
autem, qui anni 1593 observationes continebat, jam ante Kepleri mortem
plane perierat. Quo pacto vero observationes tam nitide transscriptae inter
manus Curtii pervenerint, tradideritne ipse Kepler a. 1621, an vendiderit Su-
sanna filia post mariti Bartschii, professoris Argentoratensis, obitum (a. 1634),
non constat. 1 At Curtio plane ignotum fuisse videtur, alios quoque exstare
Qui de hac re Berneggerum certiorem fecit, Bartschius erat, gener Kepleri. Illo autem tempore
(m. Junio a. 1631) Dux de Wallenstein in odio erat Imperatori.
1 KAESTNER, Geschichte der Mathematik II (Gottingae 1797) p. 651 sqq. relationem publi
cavit, quam die non adscripto ad Cancellarium Austriae, Comitem de Martinitz dedit Curtius;
inventa autem erat inter litteras, quae fuerant professoris cujusdam Vindobonensis nomine
Popowitsch. Hic scribit Curtius intellexisse sese anno 1634 exeunte mortuum esse Bartschium
Laubani in Lusatia; »obseruationes eas omnes et scripta alia, partim Laubani, partim Dresdae
obsignatas beneque asseruatas teneri«. Petit autem, ut »ad vindicanda ea scripta et obserua
tiones« homo fidus Laubanum mittatur; »nam cum quamplurimse in chartis sordidis atque
schediasmatis consignatae sint, fieri facile possit, vt quae pretiosissima omnium sunt, neglige-
rentur«. — Haec sane descriptio in codices, qui nunc Vindobonae sunt, non cadit, sed potius in
quosdam Haunienses aut in litteras mixtas Vindobonenses. — Eodem anno 1634 libros manu
scriptos quaesitos esse, aliunde etiam scimus. Nam d. 6 m. Febr. a. 1638 Ludovicus Kepler
Galilaeo scripsit, Christophorum Scheinerum ad Imperatorem retulisse, »observationes Ty-
chonis Brahei ut et quaedam ex operibus parentis mei, instar thesauri esse aestimanda, et
propterea, ne omnibus innotescant, in Bibliotheca Imperiali reservanda, pro notitia solius Im
peratoris et paucorum, quibus, ex singulari gratia, ad usus libros istos velit concedere.« In
quisitum igitur esse »ante quadriennium« apud sororem suam, viduam Bartschianam, essent-
ne libri apud illam; postea vero Ludovicum Keplerum in locum alium tutiorem illos trans
portasse (Opere di GALILEO, Ed. naz. XVII p. 277). Hi sunt sine dubio libri observationum
archetypi, non exemplum transscriptum.
(A*)