Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

PROLEGOMENA EDITORIS V 
lium Kepleri 
eri Op. Vili 
turum obser- 
ior pars Ty- 
jassendus a. 
s est, et anno 
na nuntiaret, 
a observatio- 
ire ipsa auto- 
omonti corn 
ili expedivit, 
[ui inscribitur 
x Commen 
do 1. Accessit 
3 1 aliis , quae 
'el. Aug. PP. 
LVI. Viennae 
/tti y Bibl. Vi- 
ntinet prseter 
uarum supra 
mtem nomen 
im est litteris 
rducto, quod 
que maximse 
illo apparent. 
II edita com 
pieste m spec- 
Irinas ... Mi- 
Vindelicorum 
tabula magna 
alia depictum 
instituerat; in 
tem. 2 Paginas 
t tanta indili- 
XL ante 1582 et 
mbrana exemplo 
asenburg saluta- 
terio Strahof as- 
totius anni 1593 observationes deesse taceam, 1 per totum librum lacunas 
frequentes atque magnas deprehendere licet. Saepe accidit, ut complures 
paginae continuae non descriptae sint, sicut ad exitum anni 1584 dimidia pars 
observationum, quas Fruenburgi instituerat Elias Olai, et omnes, quas Regio- 
monti idem instituerat, omissae sunt. Porro ad annos 1589 et 1591 inter ob 
servationes stellarum fixarum aliquot magnae lacunae occurrunt, et omnes 
desunt observationes stellarum fixarum annis 1595 et 1597 et 1599 factae; ac 
saepissime sane unius vel duarum noctium opera praetermittitur. Multae de 
scriptiones eclipsium omissae sunt; ubi vero utrumque pinnacidium armilla 
rum inspectum, vel binis rationibus sextans positus erat, unus crebro nu 
merus indicatur. Pleraque denique loca planetarum calculis inventa omissa 
sunt, quo factum est, ut de opera Tychonis prava sentire necesse esset, qui 
legerent; sicut Flamsteedius opinatus est, quadragena tantummodo unius 
cujusque planetae loca illum reliquisse ex observationibus per calculos re 
perta. 2 Melius sane egisset, si omnia illa omisisset. Quod vero magis etiam 
nocet quam hae praetermissiones vitiosae, innumerabilia sunt errata typo- 
graphorum: numeri falsis locis positi aut omissi, etiam signa Zodiaci male 
intellecta, quasi numeri essent, sicut pro Cancri signo scribitur numerus 69, 
vel pro Arietis signo littera V. Itaque lubricus est usus hujus editionis, qua 
nullam ullius scriptoris operum pejorem inveniri certo affimari licet. 3 
Dum hac ratione pessima Curtius libris transscriptis utebatur, via pate 
facta est, qua meliorem in modum libri archetypi ad usum adhiberi possent. 
Anno enim 1655 (si non antea) hos observationum libros LUDOVICUS KEP 
LER vendidit FRIDERICO III, Daniæ et Norvegiae Regi, qui in bibliotheca 
regia Hauniensi nuper ab ipso condita eos collocavit, ubi hodie quoque asser 
vantur. Quo tempore hoc factum sit, novimus ex epistula, quam d. 29 m. 
Julii (stil. vet.) a. 1655 PETRUS REEDTZ, qui postea factus est Cancellarius 
Daniæ, PETRO GASSENDO dedit, ut illi, quod quattuor exempla libri sui de 
Tychonis Brahei Vita sibi misisset, gratias ageret; ubi sic legimus: »Mais 
deuant de finir ma lettre, i’ay creu deuoir à vostre curiosité cet auis, à sça- 
uoir que sa Majesté mon Roy a parmy d’autres et rares Manuscrits l’Auto 
graphe des Obseruations duditTYCHO BRAHE, lesquelles seront imprimées 
icy.« 4 
1 Suspicatus est Curtius (H. C. p. 547: »tantum divinatio est«) codicem anni 1593 Cassellas 
missum esse, ut cum Landgravii observationibus comparatio institueretur; quod multi viri 
docti, quasi certum atque indubitatum esset, repetiverunt. 
2 F. BAILY, Account of the Rev. John Flamsteed p. 744 
3 In libro meo Tycho Brahe p. 373 libros transscriptos, quibus usus esset Curtius, mancos 
et cum archetypis male collatos fuisse dixi; sed injuria. Nam 19 illi codices, qui nunc Vindo 
bonae asservantur, summa diligentia scripti et cum archetypis collati sunt, omnique fide digni. 
4 Vid. P. GASSENDI Epistolae (Operum tom. VI, Lugduni 1658) p. 538 sq. (Lettre de Mon 
sieur le Grand Maistre de Dannemark à Monsieur Gassendi). Nomen prave scriptum est 
Reeltz, sed recte scribitur aliis ejusdem libri locis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.