Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

PROLEGOMENA EDITORIS VII 
sum. Tan- 
nmissum, 
duplicem 
3su traditi 
im unum- 
?rit omnes 
ire caepis- 
itus esset, 
irate con- 
m publice 
per edita- 
Hauniae 
paginas 36 
ensibus et 
dedit Hi - 
Ilius operis 
essent, re- 
observa- 
Historia 
ris manu 
ectum at- 
erat. Ad 
sed praesto 
sex operam 
puus autem 
nus insignis, 
nquirendum 
pater per 
typis suis 
antequam 
qui inscribitur 
antur, sumpta 
in fol. dedit, 
Bibliothek i 
librum in 8°, 
libris a Bar- 
309 in fol. 
œlesti, additis 
mandatum reciperet, de tota re bene instrui voluit, quot quaterniones editio 
comprehensura esset etc. 1 At de talibus numquam certior factus esse vide 
tur; nam a. 1670 mortuus est Fridericus III Rex, cui qui successit Christianus V, 
nihil tribuit litteris ac doctrinae, quo factum est, ut de omni incepto desi 
steretur. 
Cum vero illo tempore sex jam anni elapsi essent, ex quo libros Bartho 
linus acceperat, cum pecuniae satis et adjutores sex praesto ei essent, mirum 
videri potest, quod nihildum typis erat descriptum. Vix tamen dubitari potest, 
quin studium, quod Bartholinus operi tribuebat, haud parum deminutum sit, 
postquam res satis molesta ei innotuit. Comparatione enim cum Historia 
Coelesti instituta, in observationum libris, quos possidebat, archetypis, prae 
cipue ad annos 1582—89, lacunas graves esse deprehendit (de quibus infra 
accurate disputabimus); quae ope illius editionis fide indignae explendae erant. 
Hanc tamen rem paucis tantum locis perstringit Bartholinus, ut in libro suo 
manu scripto, in quem observationes transscripsit (Ant. Coli. Reg. 310) inter 
quaedam »ad observationum Tychonicarum recensionem annotanda« ad 
annum 1585 annotavit: »Multa hic reperiuntur, quae in Ms° non inveniuntur, 
ideoque non corrigi potuerunt convenienter«, ac similiter ad annum 1587 (ad 
H. C. p. 293) et ad a. 1588 (ad H. C. p. 360: »Nondum exscriptae sunt observa 
tiones Stellarum fixarum, quia non in Ms°« 2 ). Mihi autem observationes edere 
paranti illud plane ignotum erat, cum libris archetypis observationum a. 1582 
et sequentium operam dare caepi. 
Deinde a. 1671IOHANNES PICARD, astronomus insignis, in Daniam venit, 
ut Uraniburgi longitudinem et latitudinem determinaret. Qui cum cognovit, 
quomodo res se haberet, petivit atque impetravit, ut sibi liceret exemplum 
observationum, quod Bartholinus faciendum curaverat, secum Lutetiam Pa 
risiorum reportare, ut sumptibus Regis LUDOVICI XIV observationes typis 
describendas curaret. 3 Libros vero archetypos, ut ad eos opus exigeretur, 
jussus est Bartholinus tradere OLAO RŒMERO, cui persuaserat Picardus, 
ut secum Lutetiam proficisceretur. Illic vero negotium haud facile expeditum 
est, neque ante d. 7 m. Dec. a. 1680 Academia Scientiarum a Colberto sen- 
1 Vid. WERLAUFF p. 411. 
2 Similiter in exemplo suo Historias Cœlestis correcto (Ant. Coli. Reg. 308) ad observationes 
stellarum fixarum anni 1587 adscripsit (p. 312): »Haec nondum exscripta quia non in Ms°, sed 
possunt tamen reliquis adjungi«. 
3 His verbis, quæ transscripsit Bartholinus in codicem suum (310), libros acceptos testatus 
est: »Ie confesse auoir receu de Monsieur Erasme Bartholin les Observations de Tycho Brahe 
escrites au net en cinq Volumes in folio, depuis l’année 1563, jusques à 1601, auec les Observa 
tions des Cometes, à condition qu’elles seront imprimées a Paris au Loure aux depans du Roy 
de France, et qvant à la dedication et préface elles seront faites par le dit Sieur Bartholin. le 
promets aussy qu’incontinant aprez l’ouurage achevé d’imprimer, il en sera fourny cinqvante 
exemplaires, qui seront mis entre les mains de qui l’on voudra. Fait a Copenhague le 2 Auril 
1672. Picard.«
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.