VIII
PROLEGOMENA EDITORIS
tentiam rogata Tychonis observationes typis describendas esse respondit,
praesertim quia in Germania emissa esset editio vitiis scatens; et d. 14 ejus
dem mensisPicardus Academiae retulit a Colberto hoc esse imperatum: »Les
manuscrits de Tycho dévoient être imprimés in-fol. en caractères de Saint-
Augustin, sur une seule colonne«. 1 Cum anno sequenti Roemerus in Daniam
revertit, nihildum confectum erat, sed tandem opera inchoata est, et de
scriptae sunt paginae 96. 2 At a. 1683, cum Colbertus et Picardus ambo e vita
discederent, finis factus est describendi. Libri autem manu scripti ab iis, qui
Daniæ administrandae praepositi erant, requisiti, a viro docto FRIDERICO
ROSTGAARD Dano a. 1697 in specula Parisiensi reperti sunt; qui d. 10 m.
Maji ad I. C. Wolfenium, qui pro praefecto bibliothecae regiae Hauniensis
eo tempore erat, his verbis scripsit: »Je vis donc à la fin le 4 de ce mois dans
la chambre du dit Sr. de la Hire les manuscrits de Tycho Brahe, et je trouvay
sept volumes in folio, sept volumes ou paquets in quarto gros et petits, et un
volume in octavo, avec deux brochures in folio et une brochure in quarto.
Il y avait outre celà une copie de ces sept volumes in folio, que M. Picard
doit avoir fait faire, aux dépens du Roi Très Chrestien, et sur la quelle par
conséquent nous ne pourrions faire aucune prétension.« 3 Quod ultimo loco
commemorat exemplum, dubium esse non potest, quin fuerit illud, quod
Bartholinus describendum curaverat, quod propter hunc infelicem errorem
Lutetiae relictum est; nam Picardum quoque libros transscribendos cura
visse, nemo praeterea memoriae prodidit. At libri archetypi litteris publicis
repetiti legato Daniæ redditi sunt; qui cum a. 1707 in Daniam revertit, in
bibliotheca regia Hauniensi tuto repositi sunt.
Eodem anno 1707 ARBUTHNOT quidam medicus Georgii Principis Daniæ,
1 Vid. A. G. PINGRÉ, Annales célestes du dix-septième siècle (Lut. Par. 1901; e Regestis
Academiae Scientiarum) p. 359.
2 Paginas quidem 68 tradunt JEAURAT (Histoire de l’Académie Royale des Sciences, Mé
moires de Mathématique et de Physique Année 1763, p. 87) et LALANDE (Astronomie 2. ed. I
p. 198), et FRIDERICUS ROSTGAARD (de quo vid. ann. seq.) descriptas esse ait paginas 88
usque ad finem quaternionis Y ; at monuit LEOPOLDUS DELISLE (Journal des Savants 1901
Febr. p. 86 sq., ubi agit de editionibus Tychonis Mechanicorum), etiamnum asservari in biblio
theca nationali Parisiensi (V. 1804) quaterniones a. 1681 sqq. typis descriptos, quos esse numero
23 absolutos, unum vero (pp. 93—96) nondum correctum, qui paenultimum non plane excipiat;
complecti autem tempus a d. 17 m. Aug. a. 1563 ad d. 5 m. Dec. a. 1582. M. Martio a. 1793 in
Academia Scientiarum quaesitum esse, an opera resumenda esset, at tempora fuisse iniqua, et
Academiam dissolutam esse d. 8 m. Aug. De hoc negotio relationem composuit LALANDE,
cujus exemplum cum quaternionibus typis descriptis conjunctum est; transscripsit Delisle 1. c.
p. 87. Ait ille unam paginam Historiae Coelestis duabus paene paginis novae editionis (Ȏdition
de Louvre«) respondere; itaque tomos tres vel quattuor hanc complexuram fuisse. Cum vero
paginae 1—86 observationes contineant usque ad exitum anni 1581, non recte dixit Delisle (vid.
supra) in paginis usque ad 96 exhiberi observationes usque ad Dec. 5; debuit scribere usque
ad finem observationum Solis d. 3 (non 5) m. Dec. a. 1582, cum in Historia Coelesti observa
tiones Lunae 7 paginas impleant, neque observata sit Luna m. Decembri.
3 Rostgaardii relatio in archivo bibliothecae regiae Hauniensis nunc asservatur.