PROLEGOMENA EDITORIS
IX
cum Anna Regina Britanniae matrimonio conjuncti, cui praeter alios viros
doctos a Regia Societate mandatum erat, ut observationes Flamsteedii pu
blice edendas curarent, suasit, ut una cum his Tychonis observationes in
Britannia ederentur. De hac re Raemero scribere instituit NEWTON, nec
tamen quicquam profectum est. 1
Exemplum autem Bartholini Lutetiae summo usui fuit. Totum transscrip-
sit J. N. DE LTSLE in sex maximae formae tomos nitide exaratos, qui nunc
in specula Parisiensi asservantur. Hoc exemplum, comparatione cum li
bris archetypis facta, summa cura confectum esse reperimus; quamquam
memoria tenendum est, cum, ubicumque libris archetypis aliquid deerat
(ut e. g. omnes stellarum fixarum observationes annorum 1587 et 1588) Hi
storia Coelestis clausis oculis exscribenda fuisset Bartholino, idem De lTslio
quamvis inscienti faciendum fuisse. Hujus exemplo maxime usus estPINGRÉ,
qui observationes cometarum a Tychone institutas excerpsit et Cometo-
graphiæ suae inseruit, quarum ope cometarum orbitas per calculos reperit. 2
Praeterea Bartholini exemplum utile fuit ad explendam Historiam Coelestem ,
quae in anno 1593 deficit. Sicut LALANDE, qui a. 1757 observationes Martis
a. 1593 institutas in sermonem Francogallicum versas edidit 3 , exemplo usus
est Bartholini, non De Plslii, quod inde colligi potest, quod locis quibusdam
numeros praebet ab hoc omissos. Eodem modo egit JEAURAT, qui a. 1763
observationes Jovis et Saturni a. 1593 institutas Latine edidit. 4 Dubitari ita
que non potest, quin a. 1763 exemplum Bartholini etiamtunc Lutetiae Parisi
orum fuerit.
Quid postea factum sit exemplo Bartholini, prorsus latet. Ita quidem ait
Jeaurat: »M. de la Caille a pris le soin de faire relier la copie de Bartholin; &
M. de l’Isle en a une autre copie collationée, sur laquelle on peut compter.« 5
Et per errorem usque ad nostram ætatem creditum est, codicem in specula
Parisiensi asservatum, qui inscriptus est »Manuscrit Erasme Bartholin«,
illum esse, quem circa annum 1669 ille confecisset. At cum diligentius ex
aminatus est, continere eum apparuit primum observationes in Historia Coe
lesti omissas, quas in sermonem Francogallicum versas eo consilio trans-
scripserat Pingré, ut cum Annalibus suis Coelestibus eas publicaret, dein
vero horum Annalium partem posteriorem; atque omnia scripserat ipse
Pingré. 6 Nos m. Julio a. 1914 certiores fecit G. Bigourdan, astronomus præ-
1 Vid. BREWSTER, Memoirs of Sir I. Newton 2. ed. II p. 168; Catalogue of the Portsmouth
Collection of papers belonging to Newton (Cantabrigiæ 1888) p. 51.
2 PINGRÉ, Cométographie (1783) I p. 517.
3 Mémoires de l’Académie 1757 (vid. supra p. VIII ann. 2) p. 411 sqq. Diligenter trans-
scriptæ erant observationes; tantummodo ubi in observatione declinationis alicujus ambo
pinnacidia inspecta erant, illam vocat Lalande »déclinaison par deux instruments«.
4 Ibid. 1763, p. 85 sqq.
s Vid. ibid. p. 87.
6 Vid. G. BIGOURDAN, Catalogue des manuscrits de l’observatoire de Paris (Annales de
(B)