Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

XII 
PROLEGOMENA EDITORIS 
brevitatis causa »Bartholinum« appellamus. Denique cum mihi non contigis 
set, ut e bibliotheca Vindobonensi mutuum sumerem codicem V, in quem 
transscriptae erant observationes, eas Historiae Coelestis partes, quas non 
praebent codices Haunienses nec Parisienses, meum in usum a. 1911 cum 
hoc contulit v. d. H. Krumpholz, qui tunc in specula Vindobonensi astro 
nomiae operam dabat; quaedam etiam lucis ope expressa mihi inde trans 
missa sunt. Postea vero cum in libris Vindobonensibus plurimi calculi inventi 
essent, qui Hauniensibus desunt, complura volumina codicis V Hauniam in 
bibliothecam regiam mutuari licuit, ubi alia inspexit Ioannes Raeder, alia 
lucis ope expressa sunt. At cum bello ingenti haec opera per longum tempus 
impediretur, factum est, ut typographi quoque operam intermittere cogeren 
tur, postquam ab autumno a. 1913 usque in aestatem a. 1916 ex libris manu 
scriptis, quos adhibitis omnibus collectaneis meis ego ipse confeceram, ob 
servationes usque ad exitum anni 1583 typis descriptae erant. Tandem bello 
finito, cum autumno a. 1920 volumina Vindobonensia Hauniam mitti pos 
sent, typographorum opera resumpta est. 
Interea, ut in praefatione Tychonis Operum tomo I praemissa expositum 
est, SOCIETAS LINGLLE ET LITTERARUM DANICARUM a. 1911 mihi pro 
posuerat, ut observationum Tychonicarum editio pars fieret Operum Ty 
chonis omnium , quod ego assensu comprobavi. Cum hac re labor meus in 
crevisset, ac multum etiam temporis insumendum esset observationibus ty 
pographorum in usum transscribendis, tandem m. Septembri a. 1916 ceteris 
omnibus abjectis, cum munificentia Instituti Carlsbergici mihi liceret Tychoni 
et rebus ad eum pertinentibus omne tempus tribuere, munere, quo in specula 
Armachana fungebar, me abdicavi et Hibernia relicta Oxonii consedi, ubi 
studiis ad medii aevi astronomiam pertinentibus maxime opportuna est bi 
bliotheca Bodleiana. 
SEQUITUR descriptio codicum observationes Tychonicas continentium, 
qui quidem adhuc restant; qui ad hanc editionem conficiendam omnes ad 
hibiti sunt. 
I. CODICES HAUNIENSES. 
CODEX A = Ant. Coli. Reg. 1824 in 4°, continet observationes 
transscriptas annorum 1563—81. 
Forma chartae 20 x 16,5 cm. Involucro recentiore vestitus est. 1 Paginas con 
tinet 468, manu recenti numeris signatas. Praeterea omnes quaterniones, quo 
rum plerique quaterna, pauci (ut primus) bina folia continent, in ima pagina 
prima numerum exhibent manu antiqua scriptum, ab 1 usque ad 70 b. Totus 
videtur eadem manu scriptus esse, quae facile legitur. Supra omnes fere pa- 
1 Ex principio nominis regii in dorso involucri posito hunc codicem sicut codices K L M P 
regnante Friderico VII (1848—63) involucro vestitum esse patet
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.