Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

PROLEGOMENA EDITORIS 
XIII 
ginas usque ad p. 420 adscriptus est annus a Christo et aetatis Tychonis (ut 
»1578 aetatis 32 Huenae«), eadem manu qua cetera, ut mihi videtur, etsi litteris 
minoribus et calamo exiliore exaratis; idem judicandum est de annotationi 
bus in margine adscriptis, ut »manu Tychonis sed recentius scriptum« vel 
»manu iterum Longimontani«, quae ad annos priores saepius inveniuntur, 
quaeque omnes a me exscriptae sunt. Ceterum ex his annotationibus discimus 
codicem illum in 8° nunc latentem, ex quo in hunc observationes transscriptae 
sunt, non totum ab adulescente Tychone scriptum, sed postea auctum et ex 
plicationibus instructum esse. Uno autem loco anni 1593 mentio iit (infra 
p. 34), altero anni 1597 (infra p. 75). 
In quattuor paginis primis inveniuntur annotationes variae, quarum prima 
sic incipit: »Gemma observavit Eclipsin © Anno 1544«; sequuntur quaedam 
de introitu Solis in Arietem; inscribuntur autem: »Collectanea ex observa 
tionibus G. Frisij et Regiomontanj«. In summa p. 5 (quatern. 2) incipiunt ob 
servationes a. 1563. Ne unum quidem verbum ipsius Tychonis manu scriptum 
in toto libro invenitur. 
Ea pars codicis A, quae observationes praebet a mense Decembri a. 1577 
ad exitum anni 1581 institutas, transscripta est e codice B, neque umquam 
operam ne minimam quidem dedit librarius, ut in justum ordinem res redi 
gerentur. Saepe autem, ubi verbum aliquod legere nequibat, spatium vacuum 
reliquit, neque umquam rem expedire denuo tentasse videtur; nam verbo 
rum omissorum haud pauca sane non difficilia sunt lectu. Cum nonnulli oc 
currant lapsus calami, codex non collatus esse videtur. 
Observationes vero annorum 1563—77 transscriptae sunt e libro illo in 8°, 
qui intercidit; quare hic utile est Bartholini exemplum comparare. Quo com 
parato discrepantias quidem paucas, et quae non magni sint momenti, inveni 
mus; nullam tamen observationem a librario codicis A omissam esse ap 
paruit. 
CODEX B = Ant. Coli. Reg. 1825 in 4°, continet observationes a 
mense Decembri anni 1577 usque ad exitum 
anni 1581. 
Forma chartae 21 x 16 cm. Involucro vestitus est membranaceo, quod in 
fronte exhibet effigiem Tychonis, in tergo arma ejusdem, et bis binis vinculis 
holosericis viridi colore, non fibulis continetur. Folia continet, praeter ex 
teriora duo praesidii causa addita, 206, numeris non insignita, quorum 19 per 
totum librum dispersa prorsus vacant. Insuper 4 folia variae formae non af 
fixa insunt. Dubium esse non potest, quin, posteaquam charta litteris impleta 
esset, codex involucro vestitus sit, ante vero quam codex A ex eo descriptus 
esset. Observationes primitus in separatis fasciculis scriptas esse manifestum 
est; neque enim servant temporis ordinem, et eae imprimis, quae annis 1579 
—81 institutae sunt, cum codex involucro vestiebatur, aliquantum permixtae
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.