Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

XVI 
PROLEGOMENA EDITORIS 
Per omnes autem quinque annos ordo, quem sequitur codex V, ad normam 
ejus ordinis compositus est, qui in hoc codice C apparet. 
CODEX D = Ant. Coli. Reg. 312 in fol. continet observationes 
annorum 1587—89 et observationes stellarum 
fixarum annorum 1590—94. 
Involucro vestitus fuit membranaceo, quod bis binis corrigiis contineba 
tur; nunc in duos tomos divisus est. Folia continet 352 praeter pauca minora, 
quae inter illa inserta sunt. Titulus non apparet. 
Anni 1587 et 1588 praebent observationes Solis et Lunae et planetarum 
integras; at desunt omnes observationes stellarum fixarum. 
Annus 1589 praebet observationes Solis et Lunae et planetarum integras 
usque ad Jun. d. 2; post hunc vero diem tantum inest observatio Lunae Oct. 
d. 7 et Veneris Dec. d. 15, in eodem folio utraque. Integrae sunt stellarum 
fixarum observationes. 
Anni 1590—94 tantum praebent stellarum fixarum observationes, quae 
prorsus integrae sunt. Eundem fere ordinem in his servat hic codex, qui in 
codice V et in Historia Coelesti apparet, et ubicumque haec observationes 
annorum 1589—91 permiscuit, idem in codice D deprehenditur. Nempe libra 
rius codicis V has stellarum fixarum observationes plane eodem ordine ex 
scripsit, quo in codice D invenit, non in annos distribuit, quo factum est, ut 
in hac parte Historiae Coelestis gravis confusio appareat. Observationes vero 
annorum 1592—94 non permixtae sunt. 
In priore parte hujus codicis saepe occurrit Tychonis manus, quae in stella 
rum fixarum observationibus vix uno loco invenitur. 
Folium 211 titulum praebet his verbis: 
ANNO 1589 
OBSERUATIONES 
FIXARUM 
Plato in Epinomide 
Vnum est naturae vinculum, doctrina numerorum 
figurarum et motuum coelestium, ac si quis 
aliam viam ad discendum quaerit, 
fortunam inuocet vt 
dici solet. 1 
1 Piat. Epin. p. 976 E sq.; cf. Op. tom. VI p. 269,25 sqq. cum annotatione nostra. Legimus in 
RESENII Inscriptionibus Haffniensibus (1668) p. 334, priorem partem hujus »Dicti Platonis« 
scriptam fuisse Uraniburgi in muro aliquo. Totum vero atque alia praeterea scripta inveniuntur 
(nec tamen Tychonis manu) in exemplo quodam REINHOLDI Tabularum Prutenicarum, in 
quo Tycho scripsit: »Emi Pragae anno 1601 mense Junio«. Vid. F. J. STUDNICKA, Bericht 
uber die astrologischen Studien des Tycho Brahe (Pragae 1901) p. 43.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.