PROLEGOMENA EDITORIS
XVII
CODEX E = Ant. Coli. Reg. 313 in fol. continet observationes
Solis Lunae planetarum annorum 1590—94.
Involucro vestitus fuit membranaceo corrigiis instructo ut prioris; nunc
in duos tomos divisus est. Folia continet 367 numeris insignita praeter 5 variae
formae, quae post illa inserta sunt. Titulus non apparet.
Annus 1590 integer est, si excipias observationes Jovis Jan. d. 29—30 et
loca pauca per calculos reperta. E folio antea non affixo, quod observationem
praebet Veneris Mart. d. 21, intellegimus, quo modo fieri potuerit, ut omnino
observationes perirent; hic scriptum est in summa fronte: »Vide in quem
annum haec spectent et num transscripta«. Observationes Solis separatae in
veniuntur, ceterae (ad hunc solum annum) permixtae nec tamen semper se
cundum temporis ordinem.
Annus 1591 integras praebet observationes, at calculorum ad oppositionem
Saturni pertinentium pars et tria loca Lunae per calculos reperta desunt. Cf.
tamen supra ad annum 1586 (in codice C).
Annus 1592 integer est, si excipias loca pauca per calculos reperta.
Annus 1593 omnes observationes praebet, ut patet e comparatione cum
codice K, qui exscriptus est e codice V, ubi nunc deest hic annus.
Annus 1594 ipse quoque omnes observationes praebet; animadvertendum
tamen est, in priore anni parte paucas omnino reperiri.
In hoc codice satis multa sunt ipsius Tychonis manu scripta.
CODEX F = Ant. Coli. Reg. 314 in fol. continet observationes
anni 1595.
Involucro vestitus fuit membranaceo valde rudi. Folia continet 182 numeris
insignita praeter 9 minora sine numeris, quae inter illa inserta sunt. Stellarum
fixarum observationes separatae inveniuntur ad finem codicis; ceterae inter
se mixtae sunt secundum temporis ordinem. Plura loca planetarum per cal
culos reperta inveniuntur quam in prioribus codicibus. Ex his paucissima
desunt, ex observationibus nihil. Observationes satis multae Tychonis manu
scriptae sunt. Titulus apparet his verbis:
OBSERVATIONES PLANE
TARUM sup. Annum
1595.
CODEX G = Ant. Coli. Reg. 316 in fol. continet observationes
annorum 1596 et 1597.
Involucro vestitus fuit membranaceo tenui ac laxo, in quo supra lineas
rubras modi musici carminis cujusdam Latini scripti sunt. In fronte scheda
agglutinata est, in qua observationum libros acceptos testatur Kepler (vid.
supra p. II). Folia continet 186 praeter fasciculum vel rectius duos fasciculos
foliorum 23, quae calculos quosdam praebent levis pretii.
(c)