Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

In summa prima pagina sic scriptum est: 
et in media pagina: 
PROLEGOMENA EDITORIS 
Observationes Planetarum & Fixarum 
Anni Christiani 1596. 
Felices animae, quibus haec cognoscere primum 
Inque domos superas scandere cura fuit. 1 
Annus 1597 incipit in fol. 93 sine titulo; in summa tantum pagina legitur: 
Observationes anni labentis 1597. Observationes stellarum fixarum in quat 
tuor foliis separatis inveniuntur (127—130), quae post observationes planeta 
rum Hvenae institutas inserta sunt. Vacat fol. 131 r , nisi quod in summa pagina 
scriptum est: 
Longitudines & Latitudines 
Antecedentium fixarum Stellarum 
postmodum obseruatarum caeteris 
dudum habitis adjungendae, ut 
compleatur numerus millenarius. 
In sequenti pagina incipit relatio »De occasione interruptarum obserua- 
tionum & discessus mej«, quam sequitur »Ad Daniam Elegia«. Observationes 
anni 1597, quae desinunt in fol. 149 r , in sequenti pagina parum bonas esse ait 
Tycho; adjectas esse ea de causa alias a Davide Fabricio institutas. Implent 
hae folia 150—157, ab ipso Fabricio omnes conscriptae, et addita est epistula, 
quam d. 23 m. Nov. 1597 Tychoni dederat ille; quae inserta est inter folia 153 
et 154. Inter has observationes inveniuntur nubium altitudinis definitiones, 
descriptio copiosa pinnacidiorum illius, horoscopi aliquot. Folia 158—160 
calculos continent, quos e quibusdam harum observationum fecerat disci 
pulus aliquis Tychonis, et in fol. 161 plures adiciuntur observationes a. 1598 
a Fabricio institutae. 
Ad finem codicis alius invenitur fasciculus (foll. 164—186), qui catalogum 
praebet stellarum fixarum 723; quem nos descripsimus in tom. III p. 409 et ad 
finem tomi XI locum ei assignavimus. In hoc indice, sicut omnino in observa 
tionibus ab anno 1589, iisdem numeris stellae designatae sunt, quos praebent 
catalogi Ptolemaici editiones Latinae. 
In hoc codice non multa inveniuntur Tychonis manu scripta. Observa 
tiones praebet integras, ac desunt tantum duo loca per calculos reperta. 
CODEX H = Ant. Coli. Reg. 317 in fol. continet observationes 
annorum 1598 et 1599 et mensis Januarii 
anni 1600. 
Involucro vestitus fuit membranaceo laxo. Consutus est e duobus fasciculis 
foliorum 108 et 72, quorum prioris tegimentum anterius, quod valde sordidum 
1 Versus Ovidianos ( Fast. I 297 sq.) jam in libro De Nova stella ( Op. I p. 44,6) attulerat 
Tycho. 
1 ' 
u 
n 
u; 
o 
d 
a< 
K 
di 
ct 
T 
C 
ir 
di 
IVI 
ci
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.