PROLEGOMENA EDITORIS
XIX
est, replicatum est, ita ut factum sit fol. 108. In hoc titulus apparet manu Ty-
chonis: OBSERVATIONES | ASTRONOMICA | Anni 1599 | Vitebergae habitae I
ubi poli altitudo I 51 52i I et postea Pragae Bohemorum I in latitud. 50. Sed etiam
fol. 1 titulum praebet his verbis:
OBSERVATIONES ASTRONOMICA
FACTA WITTENBERGA
A SOLSTITIO HYBERNO
PRACEDENTE ANNUM
1599
Incipiunt in fol. 2 observationes Solis a Dec. d. 9 a. 1598 ad exitum a. 1599.
Sequuntur foll. 15—26, quae litteris demum impleta videntur esse inserta; con
tinent haec nova praecepta prosthaphaereseos, quae in nostro tom. I p. 297 sqq.
edidimus, quaeque Tycho exemplo illustravit, cum ex observationibus Davidis
Fabricii locum Jovis d. 20 et 28 m. Dec. a. 1598 per calculos reperit. Etiam
foll. 49—50, quae observationes Jovis, Saturni, Martis Fabricii manu scriptas
continent, postea inserta sunt. Post observationes a. 1599 nullo spatio relicto
sequuntur observationes a. 1600 usque ad Feb. d. 2.
Posterior fasciculus continet observationes anni 1598; finem facit obser
vatio eclipsis Lunae Aug. d. 6 Wandesburgi instituta.
In hoc codice, cui nihil deest, non multa inveniuntur Tychonis manu scripta.
CODEX I = Ant. Coli. Reg. 318 in fol. continet observationes
annorum 1600 et 1601.
Involucro vestitus fuit membranaceo valde tenui ac laxo. Folia continet
173 numeris insignita, quorum vacant 5. Praeter haec inserta sunt nonnulla,
ut inter foll. 74 et 75 folium, in quo Tycho scripsit observationes Lunae d. 28
m. Maji a. 1600. Desinunt observationes in fol. 151 v in d. 11 m. Oct. a. 1601,
ubi addita est relatio de ultimo morbo Tychonis (a d. 13 m. Oct.) et de ejus
obitu (d. 24), Kepleri manu. Insunt huic codici aliorum observationes ad Ty-
chonem missae, ut foll. 67—69 observationes D. Fabricii (postea insertae) et
ad finem codicis aliae ejusdem in foll. 162—165, Iohannis Krabbei in fol. 166,
Kepleri in foll. 167—173, ubi inter foll. 172 et 173 schedam minoris formae ad
didit Kepler, in quo reperitur »Explicatio calculi in hypothesibus Tychonis«
cum descriptione astronomica. In fronte involucri scriptum est: OBSERVA
TIONES | ASTRONOMICA | ANNI A CHRISTO I 1600 I ET 1601 I IN ARCE
CAESAREA | REGNI BOHEMIA BENATICA | ET PRAGJE | HABITA I PER
INSTRUMENTA I T. B. (quae litteris inclinatis dedimus, aTychone postea ad
dita sunt).
Deest huic codici observatio Solis d. 9 m. Maji a. 1601, ac praeterea locus
Mercurii d. 29 m. Apr. a. 1601 per calculos repertus. Tychonis manu hic pau
cissima inveniuntur.
(c*)