Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

XX 
PROLEGOMENA EDITORIS 
CODEX K == Ant. Coli. Reg. 1828 in 4°, continet observationes transscriptas 
annorum 1593, 1590, 1598, 1599, mensis Januarii anni 1600. 
Forma chartae 21,5 x 16,5 cm (ut ceterorum quoque proxime sequentium). 
Involucro recentiore vestitus est. Folia continet 478, omnia eadem manu 
scripta praeter foll. 464—478. Consutus est e tribus fasciculis. 
Fasc. I, foll. 1—66, continet observationes Solis Lunae planetarum anni 1593 
eodem ordine, quem sequi solet codex V. Non prorsus integer est, cum unum 
et alterum folium periisse videatur. Desinit in observatione Veneris Sept. d. 25, 
sed quae post hanc desunt, inveniuntur in 4 foliis ad finem codicis E additis. 
Fasc. II, foll. 67—260, continet observationes anni 1590, easdem quas 
praebet E, sed eodem ordine quo in V. Insunt praeterea calculi locorum Lunae 
et planetarum, quos non praebet E. Quoniam cum 4 illis foliis supra comme 
moratis fasciculi I et II folia contineant 264, iidem sunt, quos complectitur 
Bartholini codex quintus ab imo \ quem habuisse ait folia 277 (quorum ultima 
13 vacasse suspicari licet) et incepisse ab observationibus Solis Feb. 27, ut 
hic quoque. 
Fasc. III, foll. 261—478, continet observationes annorum 1598, 1599, m. 
Jan. 1600 secundum temporis ordinem. Uno et altero loco erratum est aut 
aliquid omissum. Desunt praecepta de solutione triangulorum per prostha- 
phaeresin, quae praebet codex H in foll. 15—26, neque insunt observationes 
Fabricii. In foll. 341—344 invenitur »Tabula latitudinis $ cum suis scrupulis 
proportionalibus«. Desinunt observationes in fol. 463 in d. 2 m. Feb. a. 1600. 
Reliqua folia Kepleri manu scripta sunt. Inveniuntur primum pauca »Excerpta 
... a M. Bacchatio Tychoni communicata« (etiam in cod. I), ac deinde in foll. 
465—478 observationes anni 1600 ut in foll. ad 463, sed usque ad Feb. d. 3. 
Fasciculus III Bartholini est codex quartus ab imo; continet ut ille folia 218. 2 
Dubitari non potest, quin observationes annorum 1590 et 1593 descriptae 
sint e codice V; nam in priore quidem anno omnia congruunt (in 1593 nunc 
deficit V). At anni 1598—1600, ubi temporis ordo servata est, sine dubio trans- 
scripti sunt ex H et I. Idem librarius observationes anni 1585 e codice V trans- 
scripsit in codicem L; nec tamen idem est, cui debetur codex A. Non semper 
fides ei est habenda. Sitne id actum, ut omnes tomi codicis V transscriberen- 
tur, nescimus. 
CODEX L = Ant. Coli. Reg. 1829 in 4°, continet observationes 
transscriptas anni 1585. 
Involucro recentiore vestitus est. Folia continet 214; eadem manu scriptus 
est, qua codex K. Cum ubicumque codex C a codice V differt, hunc sequatur 
codex L, ex hoc descriptum eum esse affirmare licet. 
1 Apud Werlauffium in summa p. 54. 
2 Male dedit Werlauff 1. c. »1593« pro »1598«; sed error est Bartholini. Quartus est eorum 
codicum, quos affert BUGGE, Obs. Astr. p. XVII, qui male dedit »Computatio observationum« 
pro »Observationes« et »1589« pro »1599«.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.