Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

XXII 
PROLEGOMENA EDITORIS 
venitur in observationibus Veneris d. 3 m. Mart. a. 1590, ubi observationes 
Veneris et Solis longitudines Veneris dederunt, quae ab illis, quae per Alde- 
boram repertae erant, 3° 50' differebant. Nempe homo non intellexit, verbis 
»inter 9 & O« non significari differentiam ascensionis rectae, sed distantiam 
per sextantem. 
CODEX N == Ant. Coli. Reg. 1826 in 4°, continet observationes 
cometarum. 
Forma chartae 21,5 x 17 cm. Consutus est e compluribus fasciculis, qui in 
volucro membranaceo rudi (nunc tamen renovato) vestiti sunt. Folia con 
tinet 197. Titulum scripsit ipse Tycho his verbis: 
OBSERVATIONES 
1 COMETARVM 
Apparentium 
Annis A 
CHRISTO 
1 1577 
2 1580 
3 1582 
4 1585 
5 1596 
Hvennae Daniae vbi polus eleuatur 
p. 55 M. 54| 2 Longitudo b 37 
"B 
Vraniburgj 
In parte tituli aversa agglutinata est scheda, in qua distantiae cometae anni 
1577 a quibusdam stellis indicantur, et praebetur Tabula parallaxeos sextantis. 
Cometae a. 1577 observationes primae, omnes Tychonis manu, implent 
foll. 2—37. Additiones et correctiones aliquot atramento pallidiore et calamo 
exiliore scriptae ipsi quoque Tychoni debentur. In hujus cometae observa 
tionibus edendis hoc codice usus non esse videtur Friis, cum verba saepe 
prorsus aliter collocentur. Pagina ultima, quam legere non poterat, facile 
legitur. 
Cometae a. 1580 observationes primae folia implent 38—79. Pleraeque sunt 
Tychonis manu, sed foll. 56—58 et paucas praeterea observationes scripsit 
Wittichius. Fasciculus fuit separatus, in cujus titulo Tycho haec scripsit: »Ob- 
seruationes Cometae I Annj 1580 | mense Octobrj I Vide in hoc cometa aliorum 
obseruationes eas examina vtThadaei Maestlinj Maenij Item Friuola Winklerj & 
Graminaej«. In octo paginis ultimis agitur de parallaxi cometarum invenienda. 
1 Scriptum fuit QVATVOR, quod correctum est in QVINQVE, sed hic quoque numerus 
lineis inductus est. 
2 Pro 54 primitus scriptum fuisse videtur 51.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.