Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

XXIV PROLEGOMENA EDITORIS 
p. 30. Implent observationes pp. 31—39; vacat p. 40. Inter has nihil invenitur 
manu Tychonis. 
CODEX P = Ant. Coli. Reg. 1827 in 4°, continet observationes 
omnium cometarum transscriptas. 
Involucro recentiore vestitus est. Folia continet 143 praeter schedam ag 
glutinatam »Thadaei animaduersiones« (ad com. a. 1580) exhibentem. Ab eo 
dem librario scriptus esse videtur, qui codicem A scripsit; ut in hoc supra 
unamquamque paginam adscripti sunt annus et locus observationis. In titulo 
haec leguntur: 
OBSERVATIONES 
COMETARUM 7 
Apparentium 
Annis a 
CHRISTO 
1 1577 
2 1580 
3 1582 
4 1585 
5 1590 
6 1593 
7 1596 
Huenae Daniae ubi polus elevatur p. 55 M. 541 
Longitudo est 37 
"B 
Vraniburgi 
II. CODICES VINDOBONENSES. 
CODEX V = Vindobonenses lat. 10657—10675. 
19 tomi sunt in 4°, qui observationes annorum 1582—1592 et 1594—1601 
nitide transscriptas continent, secundum argumenta distributas: Solis, Lunae, 
planetarum, stellarum fixarum, quem ordinem nostra quoque editio sequi 
tur. De his libris loquitur ipse Tycho in Mechanicis (vid. supra p. III). Omnes 
tomi vestiti sunt involucris membranaceis similibus inter se, quae duobus ex 
ceptis, qui observationes continent annorum 1595—96, in fronte exhibent 
effigiem Tychonis, in tergo arma ejusdem (ut in codice B); in posterioribus 
quinque tomis haec ejusdem magnitudinis sunt, quam habet effigies, quae 
apparet in »Danske Magazin« II p. 321, i. e. 78 x 61 mm, in duodecim priori 
bus paulo minoris. 
In prioribus tomis satis multa inveniuntur Tychonis manu scripta, in po 
sterioribus pauca. Cum conjectura prospiciendum esset, quantum cujusque 
planetae observationes spatii occupaturae essent, in posterioribus praecipue 
tomis folia satis multa vacua relicta sunt. Ad finem uniuscujusque anni ad-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.