Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus XIII, Tomus IV)

1597 
101 
DE OCCASIONE INTERRUPTARUM OBSERUATIONUM 
& DISCESSUS MEI. 
Poftea nullas in Infula Venuiia praefens continuaui Obferuationes, fed ftatim 
a Pafchatis fefto die 29 Aprilis 1 inde cum familia difcedens, Haffniam in aedes 
meas Inftrumenta Aftronomica (paucis exceptis) vna cum tota fupelledlile li 
braria & Typographia fucceBiue transferri curaui. Quae autem ifthic reliqui, 
erant haec quatuor: Armillae maximae, cum fuo .¿Equatore fixo Orichalco in 
dubio, & Quadrans Chalybeus magnus, ab ea parte in qua diuifiones funt ori- 
chalcica lamina illi adaptata, quadrato etiam Chalybeo comprehenfus. Sunt- 
que haec duo in Obferuatorio Stellaeburgico extra Arcem. In ipfa vero Arce 
eiusque turri auftrali Semicirculus magnus Horizonti Azimuthali Chalybeo 
infiftens cum fuis columnis & cochleis inferius dispofitis, in conclaui vero ver- 
fus Notolybicum ad muri parietem, qui exadte meridiem refpicit, Quadrans 
ex Orichalco folide fufus, qui ipfi muro affixus, interius effigiem meam fimul- 
que Architedtonicas quasdam pidluras, vna cum ijs quae Obferuationes & Py- 
ronomica repraefentant, continet. Haec autem quatuor partim ideo ifthic re 
manere volui, quod fua magnitudine (fiquidem aliqua 10 aliqua 12 & etiam 14 
pedes in diametro habeant) commode Cymbis auehi nequirent: partim etiam 
alijs quibusdam de cauBis fuo tempore manifeftandis. Porro ex ijs quae Haff 
niam transtuli, quaedam in turri aedibus meis vicina disponere volui, vt Ob 
feruationes nonnullas ifthic fumptas prioribus huius Anni adiungerem: fed 
cum ab Aulae Magiftro nomine Regis, licet tunc in Germania abfentis, per Vr- 
bis Praefedtum hac commoditate mihi interdiceretur, ea cum caeteris com- 
pofui moxque etiam Typographicis vna cum tota fupelledlile libraria alijs- 
que rebus meis in vafa & ciftas impolitis & conferuatis quae ifthic adornaram, 
vt quaedam in Operibus mejs complerem, in Germaniam paulo ante Solfti- 
tium aeftiuum cum tota familia emigraui, relidta ingrata Patria, quae tamen 
per fe non in culpa erat, fed faltem vnus vel alter in ea, qui publica fata ferme 
foli regere praefumunt. CauBa huius inexpedlatae mutationis inde potiBimum 
extitit, quod cum ftatim a Coronatione Regis, feudo Noruagico quod praeci 
puum erat Aftronomici exercitij fubfidium priuatus eBem, nec quiduis apud 
Aulae Magiftrum agendo id recipere potuiBem, fcripfi demum fub initium hu 
ius Anni ad Cancellarium vnaque mifi copiam Literarum Regni Senatorum 
aliter fpondentium, & eum fui officij in Aftronomiae honoris Patriae faltem 
cauBa conferuandae procuratione discrete admonui, atque de ijs quae alias 
fubfequerentur, fatis praemonui. Sed is fubito refcripfit, nec feudum reftitui 
poBe, nec Regi integrum eBe in Inftrumentorum Aftronomicorum fuftentati- 
onem quidpiam impendere. Quin et poftea falarium huc a laudatiBimae me 
moriae RegeFriderico annuatim deputatum mihi ademptum eft. Taceo nunc, 
quae circa reprobos iftos Infulares & Parochum odio mei euenerunt. Quare 
fubtradtis Aftronomiae inftaurandae adminiculis, cum viderem me & mea ftu- 
dia, quae deferere nefas duco, adeo in Patria eBe inuifa & defpedlui habita, 
nihil aliud reftabat, quam vt inde abiens alibi mihi & ijs redlius profpicerem, 
ne tot Annorum labores & fumptus irriti redderentur. Vix autem Patria egres- 
fus eram, cum Cancellarius praebendam meam Rofkyldenfem acquirens in 
priuatos vfus conuerterit, quo fic Reditus mei occafiones (fi quae reftarent) 
praecluderet: Et forte huc curfus fuit. 
1 Sic in codice. Dominica autem Pafchalis erat d. 27 Martii.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.