de Calendario in annum MDXCIX.
411-
nalium eclipsium non esse diminuendas, sed augendas potius aequationes
Solis. Itaque si propter certum numerum dierum ab aequinoctio veris ad
autumnale centrum motus omnino idem manere debet Soli, et nihilominus
ejus eccentricitas propter eclipses augenda est: fiet, ut inter centra eccen-
trici et Terrae centrum aequantis medio loco incidat: sicut in superioribus
et Q (apud Ptolemaeum) est supra centrum eccentrici, in Luna infra id in
ipso centro Terrae, in $ jam supra, jam infra, medio loco inter centrum
Terrae et eccentrici, jam ad latus alterutrum. Porro haec positio aequan
tis in sphaera 0 plane contra normam superiorum contraque rationes
physicas terruit me, ne fortasse ruinam aequinoctiorum secum trahat, quae
pulchre possunt observari- Itaque abstinui manus a sphaera Solis. Et
tamen causa erroris in eclipsibus cum anno convertitur, ut vidimus hoc
anno. Necessario itaque ad talem causam confugi, qualis est in mei pro
gnostici appendice. Id consonum rationibus, nisi quod jam pridem illas meas
nimis audaces rationes taxasti leviter. Consonum est igitur si non ratio
nibus, certe suspicionibus rationum. Videmus Lunam prout ipsa per se et
suo motu circa Terram ad Solem vel a Sole abit, tardam, velocem, altam,
humilem a Terra fieri. Id etsi nescimus, suspicamur tamen a vi motrice
Solis esse. Si hoc evenit Lunae propter motum suum proprium, cur non
eveniat eidem propter motum Terrae, per quem ipsa cum toto suo coelo
hieme admovetur Soli, aestate ab eo dimovetur? Objicias, diversam esse
rationem utrinque. Nam si quid hujusmodi Lunae eveniat, quod errores
circa eclipses patefaciant, undecunque id sit, id cum una revolutione ac
cessus et recessus coeli Lunaris a Sole semel converti et terminari. At
supra in una revolutione corporis Lunae accessus et recessus a Sole bis
terminabatur illa inaequalitas. Respondeo, diversam etiam et plane huic
rei similem rationem in eo esse, quod Terra et coelum Lunae circa Solein
semper progreditur, at corpus Lunae in dimidia revolutione progreditur, di
midia regreditur respectu Solis. Haec habent inter se analogiam quandam.
Itaque suspicio est, unum esse causam alterius. Sed sufficiat tantum pro
excusatione dixisse. Quinto: an vero non ingens audacia est, unicam diurnae
revolutionis et quidem aequalissimam mensuram adulterare? Nam hoc uno
conamine tota coeli machina luxabitur. Quid jam certi de Solis motu ha
bebimus, si de mensura diei certi non sumus, aut qua mensura utemur, si
dies nobis metienda est? Respondeo, nullius me pudet audaciae, per quam
sperare possum, me certum ab artificibus responsum elicere posse. Quare
ite artifices, facite periculum rei, explorate certitudinem motus arenae.
Magnum aliquem cumulum arenae per foramen satis amplum demittite, ad
este ipsi negotio, operam date ne initio maximo pondere prematur foramen,
fine vero nihil urgeat. Modica semper vis manu sufficiatur. Metimini hoc
pacto diem hibernum, diem item aestivum, si differentiam invenitis unius
aut duarum horarum, gratulamini vobis. Neque Soli metuite. Nam quid
efficiunt 5' (motus 2 horarum) in declinatione, quam solam vobis licet in
strumentis capere? Sed eram oblitus supra alteram causam de Luna (non
de Sole) suspicandi adjungere. Etenim si Solis aequationes in causa essent
erroris circa eclipses, Lunae igitur motus essent certi, et inveniri deberet
Luna eo loco, in quem a calculo reponitur. At die paschatis, uti me pri
dem scripsisse meminisse potes, Luna tanto fere serius ad locum a calculo
destinatum pervenit, quanto serius eclipsis prior apparuerat. Ergo suspicio
est, Lunae motum potius quam Solis in causa esse.