ELEMENTORUM LIBER X.
iam ne metiatur A magnitudinem F. prius dico,
F, A commensurabiles esse, nam quoniam A, 5, F
commensurabiles sunt, magnitudo aliqua eas metietur,
quae nimirum etiam A, B metietur, quare etiam maxi
mam earum mensuram communem A metietur [prop.
III coroll.]. uerum etiam F metitur, quare magnitudo
illa F, A metietur, itaque F, A commensurabiles sunt,
sumatur igitur maxima earum mensura communis
[prop. III] et sit E. iam quoniam E magnitudinem A
metitur, et A magnitudines A, B metitur, etiam E
magnitudines A : B metietur, uerum etiam JT metitur.
E igitur A, B, E metitur. E igitur magnitudinum A,B,F
communis est mensura, iam dico, eandem maximam
esse, nam si fieri potest, magnitudo magnitudine E
maior sit Z et metiatur A, B, F. et quoniam Z magni
tudines A, B, F metitur, etiam A, B metietur et maxi
mam earum mensuram communem [prop. III coroll.].
maxima autem magnitudinum A, B mensura communis
est A. Z igitur A metitur, uerum etiam F metitur.
Z igitur F, A metitur, quare etiam maximam earum
mensuram communem metietur [id.], ea autem est E.
Z igitur E metietur, maior minorem; quod fieri non
potest, itaque magnitudo magnitudine E maior A, B, F
non metitur. E igitur magnitudinum A, B, F maxima
est mensura communis, si A magnitudinem F non me
titur, sin metitur, ipsa A.
21. ra A, B, F fisxgsi fisys&og F. [isys&og] m. rec. P. t«]
16 B, sed corr. r] r, A (era«.) [isys&rj Y. 22. ro] (ait.)
m. 2 F, 23. gav] av P.