CVI. - JDIN 1660.
447
Bisecetur latus rectum AC in B et axi AE ponatur in directum
recta EF aequalis rectae AB seu dimidio recti lateris, et jungatur DF.
Exponatur separatim recta IQ {fig. 96) aequalis axi AE, cujus
dupla sit recta IR; fiat
ul FE sive AB ad DF, ita recta QI ad rectam QH,
et a puncto H ducatur HG perpendicularis ad HIR, et fiat HG aequalis
rectae DE. Per punctum I tanquam verticem describatur hyperbole
cujus transversum latus sit recta IR, centrum Q, et transeat hyperbole
per punctum G et sit IG.
Describatur item alia hyperbole separatim {fig. 96), cujus transver
sum latus MN sit aequale quartae parti recti paraboles lateris, hoc est
Fig. 96.
R T
e
quartae parti rectae AC; centrum vero sit V, rectum latus OYP
aequale transverso lateri. Sit autem hyperbole ita descripta MK,
cujus vertex M, axis ML qui continuetur donec recta ML sit aequalis
axi paraboles AE, et ducatur perpendicularis seu applicata LK. A rec
tángulo sub QH in HG deducantur duo spatia hyperbolica IGH, MKL,
quorum quadraturae supponuntur, et quod supererit aequetur qua
drato.