Full text: [Disquisitiones arithmeticae] (1. Band)

PRAEFATIO. 
dissem. Dein copia mihi facta, horum summorum ingeniorum scripta evolvendi, 
maiorem quidem partem meditationum mearum rebus dudum transactis impensam 
esse agnovi; sed eo alacrior, illorum vestigiis insistens, Arithmeticam ulterius ex 
colere studui; ita variae disquisitiones institutae sunt, quarum partem Sectiones 
Y, VI et VII tradunt. Postquam interiecto tempore consilium de fructibus vigi 
liarum in publicum edendis cepi : eo lubentius, quod plures optabant, mihi per 
suaderi passus sum, ne quid vel ex illis investigationibus prioribus supprimerem, 
quod tum temporis liber non habebatur, ex quo aliorum geometrarum labores de 
bis rebus, in Academiarum Commentariis sparsi, edisci potuissent; quod multae 
ex illis omnino novae et pleraeque per methodos novas tractatae erant; denique 
quod omnes tum inter se tum cum disquisitionibus posterioribus tam arcto nexu 
cohaerebant, ut ne nova quidem satis commode explicari possent, nisi reliquis ab 
initio repetitis. 
Prodiit interea opus egregium viri iam antea de Arithmetica Sublimiori ma 
gnopere meriti, Le Gendre Essai d’une théorie des nombres, Paris a. VI, in quo non 
modo omnia quae hactenus in hac scientia elaborata sunt diligenter collegit et in 
ordinem redegit, sed permulta insuper nova de suo adiecit. Quum hic liber se 
rius ad manum mihi pervenerit, postquam maxima operis pars typis iam exscripta 
esset; nullibi, ubi rerum analogia occasionem dare potuisset, eius mentionem in- 
iicere licuit; de paucis tantummodo locis quaedam observationes in Additamentis 
adiungere necessarium videbatur, quas vir humanissimus et candidissimus benigne 
ut spero interpretabitur. 
Inter impressionem huius operis, quae pluries interrupta variisque impedi 
mentis usque in quartum annum protracta est, non modo eas investigationes, quas 
quidem iam antea susceperam, sed quarum promulgationem in aliud tempus dif 
ferre constitueram, ne liber nimis magnus evaderet, ulterius continuavi, sed plu 
res etiam alias novas aggressus sum. Plures quoque, quas ex eadem ratione levi 
ter tantum attigi, quum tractatio uberior minus necessaria videretur (e. g. eae quae 
in artt. 37, 82 sqq. aliisque locis traduntur), postea resumtae sunt, disquisitioni 
busque generalioribus quae luce perdignae videntur locum dederunt (Conf. etiam 
quae in Additamentis de art. 306 dicuntur). Denique quum liber praesertim 
propter amplitudinem Sect.V in longe maius quam exspectaveram volumen excres-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.