Full text: [Disquisitiones arithmeticae] (1. Band)

I 
*) Modulus manifesto semper absolute i. e. sine omni signo est sumendus. 
DISQUISITIONES ARITHMETICAE. 
SECTIO PRIMA 
DE 
NUMERORUM CONGRUENTIA IN GENERE. 
Numeri congrui, moduli, residua et nonresidua. { 
1. 
Si numerus a numerorum h, c differentiam metitur, b et c secundum a con 
grui dicuntur, sin minus, incongrui: ipsum a modulum appellamus. Uterque nume 
rorum h, c priori in casu alterius residuum, in posteriori vero nonresiduum vocatur. 
Hae notiones de omnibus numeris integris tam positivis quam negativis*) 
valent, neque vero ad fractos sunt extendendae. E. g. —9 et -j-16 secundum 
modulum 5 sunt congrui; —7 ipsius -(-15 secundum modulum 11 residuum, se 
cundum modulum 3 vero nonresiduum. Ceterum quoniam cifram numerus quis 
que metitur, omnis numerus tamquam sibi ipsi congruus secundum modulum quem 
cunque est spectandus. 
2. 
Omnia numeri dati a residua secundum modulum m sub formula a -f- km 
comprehenduntur, designante k numerum integrum indeterminatum. Proposi 
tionum quas post trademus faciliores nullo negotio hinc demonstrari possunt: sed 
istarum quidem veritatem aeque facile quivis intuendo poterit perspicere.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.