Full text: [Disquisitiones arithmeticae] (1. Band)

DISTRIBUTIO CLASSIUM IN ORDINES. 
227 
casu classis ipsa primitiva dicetur. Porro manifestum est, si forma aliqua F de 
terminantis D derivata sit ex forma primitiva /‘determinantis —, classesque in 
i ./ mm x 
quibus formae F, f resp. contineantur, sint K, k, omnes formas e classe K deri 
vatas fore e classe primitiva k; quocirca classem K ipsam eoe classe primitiva k 
derivatam in hoc casu vocabimus. 
< 
Si [a, b, c) est forma primitiva, neque vero a, c simul pares [i. e. si aut 
uterque impar aut saltem alteruter), facile intelligitur, non modo a, b, c, sed 
etiam a, 2b, c divisorem communem habere non posse, in quo casu forma (a, b, c) 
dicitur proprie primitiva sive simpliciter forma propria. Si vero [a, b, c) est forma 
primitiva, numeri a, c autem ambo pares, patet, numeros «, 2b, c divisorem 
communem 2 habere (qui simul erit maximus), vocabiturque ia, b, c) forma im 
proprie primitiva, sive simpliciter forma impropria*). In hoc casu b necessario 
erit impar (alioquin enim [a, b, c) non esset forma primitiva); quare erit h h = 1 
(mod. 4) adeoque quoniam ac per 4 divisibilis, determinans hb — ac = 1 (mod. 4). 
Formae impropriae itaque tantummodo pro determinante formae 4 n 1, si est 
positivus, vel formae —(4w-f-3), si est negativus, locum habent Exart. 161 
autem perspicuum est, si in classe aliqua data forma proprie primitiva inveniatur, 
omnes formas huius classis proprie primitivas esse; contra classem quae formam 
improprie primitivam implicet ex solis formis improprie primitivis constare. Quam- 
obrem classis ipsa in casu priori proprie primitiva seu simpliciter propria; in poste 
riori improprie primitiva seu impropria appellabitur. Ita e.g. inter classes posi 
tivas formarum determinantis — 235 sex sunt propriae, puta quarum repraesen 
tantes (1, 0, 235), (4, 1, 59), (4, — 1, 59), (5, 0, 47), (13, 5, 20), (13, —5, 20), 
totidemque inter negativas; binae vero inter utrasque impropriae. — Classes 
formarum determinantis 7 9 (utpote numeri formae 4w-j-3) omnes sunt propriae. 
Si forma [a, b, c) est derivata, et quidem e primitiva (^-, —, ¿), haec aut 
proprie primitiva aut improprie esse poterit. In casu priori m erit divisor com 
munis maximus etiam numerorum a, 2b, c\ in posteriori horum numerorum div. 
comm. max. erit 2 m. Hinc intelligitur distinctio inter formam e forma proprie 
primitiva derivatam et formam eoe improprie primitiva derivatam; nec non (quoniam 
propter art. 161 omnes formae eiusdem classis hoc respectu perinde se habent) 
*) Hos terminos proprie et improprie ideo hic elegimus, quia alii magis idonei non occurrebant, quod ad 
monemus, ne quis inter hanc significationem eamque qua inde ab art, 157 usi sumus, nexum occultum quaerat, 
qui nullus adest. Ceterum ambiguitas certe hinc non est metuenda. 
29*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.