SECTIO SEPTIMA
DE
AEQUATIONIBUS CIRCULI SECTIONES DEFINIENTIBUS.
335.
Inter incrementa splendidissima, mathesi per recentiorum labores adiecta,
theoria functionum a circulo pendentium procul dubio locum imprimis insignem
tenet. Cui mirabili quantitatum generi, ad quod in disquisitionibus maxime be-
terogeneis saepissime deferimur, cuiusque subsidio nulla universae matheseos pars
carere potest, summi geometrae recentiores industriam sagacitatemque suam tam
assidue impenderunt, disciplinamque tam vastam inde efformaverunt, ut parum
exspectari potuisset, ullam huius theoriae partem, nedum elementarem atque in
limine quasi positam, gravium adhuc incrementorum capacem esse. Loquor de
theoria functionum trigonometricarum, arcubus cum peripheria commensurabili
bus respondentium, sive de theoria polygonorum regularium, cuius quam parva
pars hucusque enucleata sit, Sectio praesens patefaciet. Mirari possent lectores,
talem disquisitionem in bocce potissimum opere, disciplinae primo aspectu ma
xime heterogeneae imprimis dicato, institui; sed tractatio ipsa abunde declarabit,
quam intimo nexu hoc argumentum cum arithmetica sublimiori coniunctum sit.
Ceterum principia theoriae, quam exponere aggredimur, multo latius patent,
quam hic extenduntur. Namque non solum ad functiones circulares, sed pari sue-