Full text: [Disquisitiones arithmeticae] (1. Band)

466 
ADDITAMENTA. 
Ad artt. 288 — 293. De eodem argumento, quod hic tamquam applicatio 
specialis theoriae formarum ternariarum exhibetur, et respectu rigoris et generali- 
tatis ita absolutum esse videtur, ut nihil amplius desiderari possit, ili. Le Gendre 
* 
in parte III operis sui p. 321—400 disquisitionem multo ampliorem instituit*). 
Principiis et methodis usus est a nostris prorsus diversis: attamen hac via complu 
ribus difficultatibus implicatus est, quae effecerunt, ut theoremata palmaria de 
monstratione rigorosa munire non licuerit. Has difficultates ipse candide indica 
vit : sed ni fallimur hae quidem facilius forsan auferri poterunt, quam ea, quod in 
hac quoque disquisitione theorema modo memoratum (In quavis progressione 
arithmetica etc.) suppositum est, p. 371 annot. in fine. 
Ad art. 306 VIII. In chiliade tertia determinantium negativorum reperti 
sunt 37 irregulares, inter quos 18 habent indicem irregularitatis 2, et 19 reli 
qui indicem 3. 
Ad eundem X. Quaestionem hic propositam plene solvere nuper successit, 
quam disquisitionem plures partes tum Arithmeticae sublimioris tum Analyseos 
mirifice illustrantem in continuatione huius operis trademus quam primum licebit. 
Eadem docuit, coefficiente m m in art. 304, esse = ytt = 2,3458847616, desig 
nante -y eandem quantitatem ut in art. 302, et iz ut ibidem semicircumferen- 
tiam circuli, cuius radius 1. 
*) Vel nobis non monentibus lectores cavebunt, ne nostras formas ternarias cum eo, quod ili. Le Gendre 
forme trinaire d’un nombre dixit, confundant. Scilicet per hanc expressionem indicavit decompositionem nu 
meri in tria quadrata.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.