DISQUISITIONUM CIRCA AEQUATIONES PURAS
ULTERIOR EVOLUTIO.
1.
Quum methodus ea, per quam in Disquiss. Arithm. art. 360 aequationem
x n —1 = 0 solvere docuimus, theoriam foecundissimam et gravissimam consti
tuat, cuius prima tantum momenta in opere illo attingere licuit, gratum geome
tris fore speramus, si hoc argumentum denuo hic resumimus, quae breviter tan
tum partimque demonstrationibus suppressis adumbrata fuerant, uberius tracta
mus , et quae ex illo tempore accesserunt incrementa profundius persequimur.
Exponens n supponitur esse numerus primus, numerusque n — 1 in facto
res a x 1) X Y resolutus; porro designamus per g aliquam radicem primitivam pro
modulo n. Exhibeat r indefinite radicem aequationis x n — 1 = 0, atque P in
definite radicem aequationis x 6 — 1 = 0. Designando itaque peripheriam circuli,
cuius radius = 1, per P, quantitatemque imaginariam \J—1 per i, omnes radi
ces aequationis x ?J —I = 0, sive omnes valores ipsius R exhibebuntur per formulam
kP ... kP
cos -g—\-i sin -g-
exprimente k indefinite numeros integros 0, i, 2, 3...1?— 1. Porro patet, omnes
potestates cuiusvis radicis R ipsas quoque esse radices, nec non, si R fuerit ra
dix valori ipsius k ad d primo respondens, omnes potestates P°, R, P 3 , P 3 ... P 6—1
inter se diversas esse, adeoque totum radicum complexum exhaurire; in hoc casu
ipsam P radicem propriam aequationis x‘—1 =0 dicemus; contra radix P va-
31 *