THEORIA
COMBINATIONIS OBSERVATIONUM
ERRORIBUS MINIMIS OBNOXIAE.
PARS PRIOR.
1.
Quantae linque cura instituantur observationes, rerum naturalium magnitu
dinem spectantes, semper tamen erroribus maioribus minoribusve obnoxiae ma
nent. Errores observationum plerumque non sunt simplices, sed e pluribus fon
tibus simul originem trahunt: horum fontium duas species probe distinguere opor
tet. Quaedam errorum caussae ita sunt comparatae, ut ipsarum effectus in qua
libet observatione a circumstantiis variabilibus pendeat, inter quas et ipsam ob
servationem nullus nexus essentialis concipitur: errores hinc oriundi irregulares
seu fortuiti vocantur, quatenusque illae circumstantiae calculo subiici nequeunt,
idem etiam de erroribus ipsis valet. Tales sunt errores ab imperfectione sensuum
provenientes, nec non a caussis extraneis irregularibus, e. g. a motu tremulo aeris
visum tantillum turbante: plura quoque vitia instrumentorum vel optimorum huc
trahenda sunt, e. g. asperitas partis interioris libellularum, defectus firmitatis ab
solutae etc. Contra aliae errorum caussae in omnibus observationibus ad idem
genus relatis natura sua effectum vel absolute constantem exserunt, vel saltem ta
lem, cuius magnitudo secundum legem determinatam unice a circumstantiis, quae
tamquam essentialiter cum observatione nexae spectantur, pendet. Huiusmodi
errores constantes seu regulares appellantur.
Ceterum perspicuum est, hanc distinctionem quodammodo relativam esse,
et a sensu latiore vel arctiore, quo notio observationum ad idem genus pertinen
tium accipitur, pendere. E. g. vitia irregularia in divisione instrumentorum ad
j *