Full text: [Wahrscheinlichkeitsrechnung und Geometrie] (4. Band)

ERRORIBUS MINIMIS OBNOXIAE. PARS PRIOR. 
21 
medius producti e e adiumento annotationis III. assignari, atque sic formula 
pro M completa reddi poterit. 
19. 
Sint V, V', V" etc. functiones incognitarum x, y, z etc., multitudo illa 
rum = tc , multitudo incognitarum — p, supponamusque, per observationes vel 
immediate vel mediate valores functionum inventos esse V=L, V'=L', V"=L" 
etc., ita tamen ut hae determinationes ab invicem fuerint independentes. Si p 
maior est quam tu, incognitarum evolutio manifesto iit problema indeterminatum; 
si p ipsi tc aequalis est. singulae x, y, z etc. in formam functionum ipsarum 
V, V', V" etc. redigi vel redactae concipi possunt, ita ut ex harum valoribus ob 
servatis valores istarum inveniri possint, simulque adiumento art. praec. praeci 
sionem relativam singulis his determinationibus tribuendam assignare liceat; de 
nique si p minor est quam tc, singulae oc, y, z etc. infinitis modis diversis in for 
mam functionum ipsarum V, V', V" etc. redigi, adeoque illarum valores infini 
tis modis diversis erui poterunt. Quae determinationes exacte quidem quadrare 
deberent, si observationes praecisione absoluta ‘gauderent; quod quum secus se 
habeat, alii modi alios valores suppeditabunt, nec minus determinationes e com- 
binationibus diversis petitae inaequali praecisione instructae erunt. 
Ceterum si in casu secundo vel tertio functiones V, V', V" etc. ita com 
paratae essent, ut tc—p-f-1 ex ipsis , vel plures, tamquam functiones reliqua 
rum spectare liceret, problema respectu posteriorum functionum etiamnum plus 
quam determinatum esset, respectu incognitarum oc, y, z etc. autem indetermi 
natum; harum scilicet valores ne tunc quidem determinare liceret, quando valo 
res functionum V, V', V" etc. absolute exacti dati essent: sed hunc casum a 
disquisitione nostra excludemus. 
Quoties V, V, F"etc. per se non sunt functiones lineares indetermina 
tarum suarum, hoc efficietur, si loco incognitarum primitivarum introducuntur 
ipsarum differentiae a valoribus approximatis, quos aliunde cognitos esse suppo 
nere licet. Errores medios in determinationibus V ~ L, V' = U, V"= 77'etc. 
metuendos resp. denotabimus per m,m,m"etc., determinationumque pondera 
per p,p,p"e tc., ita ut sit pmm — pmm — pmm etc. Rationem, quam inter 
se tenent errores medii, cognitam supponemus, ita ut pondera, quorum unum 
ad lubitum accipi potest, sint nota. Denique statuemus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.