Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA. 
91 
neralius in puncta alia A, B' agentia substitui possunt, dummodo AB' quo 
que sit axis magneticus, et quidem faciendo distantiam AB' = r, hae vires de 
bent esse = atque in B' agetur secundum directionem D\ in A' secun 
dum oppositam, et perinde de pluribus. 
Vi magneticae terrestri intra tam parvum spatium, quantum corpus expe 
rimentis subiiciendum explet, tuto intensitatem atque directionem ubique con 
stantem (etiamsi respectu temporis variabilem) tribuere, adeoque ea, quae modo 
diximus, ad eam applicare licet. Sed commodum esse potest, statim ab initio in 
duas vires eam resolvere, alteram horizontalem = T, alteram verticalem, nostris 
regionibus deorsum tendentem, = T'. Quum, si pro posteriori duas alias in 
puncta A, B' agentia substituere placet, tum punctum A' tum distantiam 
A'B' — r pro lubitu assumere liceat, pro A adoptabimus centrum gravitatis, 
et denotato pondere corporis, i. e, vi motrice, quam gravitas massae corporis in 
ducit , per p, statuemus —y = r. Hoc pacto effectus vis T' resolvitur in vim 
= p in A sursum, atque in aliam aequalem in B' deorsum tendentem, adeo 
que quum prior manifesto per ipsam gravitatem destruatur, effectus vis magneti 
cae terrestris verticalis simpliciter reducitur ad transpositionem centri gravitatis ex 
A in B'. Ceterum manifestum est, pro iis regionibus, ubi vis magnetica ter 
restris facit angulum acutum cum linea verticali, sive ubi eius pars verticalis flui 
dum magneticum boreale sursum propellit, similem transpositionem centri gravi 
tatis in axi magnetico versus polum australem locum habere. 
Ex hoc rem concipiendi modo sponte elucet, quaecunque experimenta in 
stituantur cum acu magnetica in unico statu magnetico, ex his solis inclinationem 
derivari non posse, sed opus esse ut situs centri gravitatis veri aliunde iam inno 
tuerit. Hic situs stabiliri solet, antequam acus magnetismo imbuatur: sed hic 
modus parum tutus est, quum plerumque acus chalybea iam inter ipsam fabrica 
tionem magnetismum utut debilem assumat. Necessarium itaque est pro deter 
minatione inclinationis, ut per mutationem idoneam status magnetici acus, alia 
transpositio centri gravitatis eliciatur, quae quo a priori quam maxime diversa 
evadat, polos invertere oportebit, quo pacto transpositio duplex obtineri potest. 
Ceterum transpositio centri gravitatis vel in acubus dimensionum aptissimarum 
magnetismoque usque ad saturationem imbutis certum limitem transscendere ne 
quit, qui (pro transpositione simplice) in nostris regionibus est circiter 0,4 milli- 
metri, et in regionibus, ubi vis verticalis maxima est, infra 0,6 millimetri ma- 
12*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.