Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

92 
INTENSITAS VIS MAGNETICAE TERRESTRIS 
net: unde simul intelligitur, quanta subtilitas mechanica in acubus ad inclina 
tionem determinandam destinatis requiratur. 
7. 
Si corporis magnetici punctum aliquod C fixum supponitur, ad aequili 
brium requiritur et sufficit, ut planum per C, centrum gravitatis atque axem 
magneticum ductum cum plano meridiano magnetico coincidat, praetereaque mo 
menta, quibus vis magnetica terrestris atque gravitas illud planum circa punctum 
C vertere nituntur, se destruant: posterior conditio eo redit, ut denotante T 
partem horizontalem vis magneticae terrestris, i inclinationem axis magnetici ad 
planum horizontale , esse debeat TMsin i aequalis producto e pondere corporis 
in distantiam centri gravitatis transpositi B' a recta verticali per C ducta: ma 
nifesto haec distantia esse debet a parte australi vel boreali, prout i est elevatio 
vel depressio, et pro i = 0, i?' in ipsa ista recta verticali. Quodsi iam corpus 
circa hanc verticalem ita motum fuerit, ut axis magneticus pervenerit in planum 
verticale, cuius azimuthum magneticum, i. e. angulus cum parte boreali meri 
diani magnetici, (ad lubitum vel versus orientem vel occasum pro positivo ac 
ceptum) sit = u, magnetismus terrestris exseret vim ad corpus circa axem 
verticalem vertendum, i. e. ad angulum u minuendum, cuius momentum erit 
= TM cos i sinu, corpusque circa hunc axem oscillationes faciet, quarum dura- 
tio per methodos notas calculari potest. Scilicet denotando per K momentum 
inertiae corporis respectu axis oscillationis (i. e. aggregatum molecularum ponde- 
rabilium multiplicatarum per quadrata distantiarum ab axe), et pro more per % 
semicircumferentiam circuli pro radio = 1 , erit tempus unius oscillationis infi 
nite parvae — ^^YWcosi' quantitatibus T, M subest unitas virium 
acceleratricium ea, quae in unitate temporis gignit velocitatem = 1 : reductio 
oscillationum finitarum ad infinite parvas simili modo ut pro oscillationibus pen 
duli calculari poterit. Quodsi igitur tempus unius oscillationis infinite parvae ex 
observationibus erutum est = t, habebimus TM = adeoque, si quod 
semper abhinc subintelligimus, corpus ita suspensum est, ut axis magneticus sit 
horizontalis 
TM = 
Si magis placeret, gravitatem pro unitate virium acceleratricium adoptare, illum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.