Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA. 
95 
quam a pondere, quo onerantur, pendere videtur. Aliter vero se habet res in iilis 
bombycis compositis, quales ad acus graviores ferendas adhibere oportet: in his 
6 cum pondere appenso augetur, multo tamen minor manet valore ipsius 6 pro 
filo metallico eiusdem longitudinis eidemque ponderi ferendo apto. Ita e, g. per 
methodum prorsus similem ei, quam in art. praec. tradidimus (sed in alio filo alia 
que acu), inventus est valor ipsius n = 597,4, dum filum portabat acum cum 
sola supellectile ordinaria, ubi pondus integrum erat 496,2 grammatum; contra 
== 424,8, quum pondus usque ad 710,8 grammata auctum esset, sive erat in 
casu primo 0 = 0,00167 40 TM, in casu secundo 0 = 0,0023542 TM. Filum, 
cuius longitudo est 800 millimetrorum, compositum est e 32 filis simplicibus*), 
quae singula 30 fere grammata tuto portant, atque ita ordinata sunt, ut aequa 
lem tensionem patiantur. Ceterum verisimile est, valorem ipsius 0 constare e 
parte constante et parte ponderi proportionali, atque partem constantem aequa 
lem fieri aggregato valorum ipsius 6 pro singulis filis simplicibus. In hac hypo- 
thesi (per experimenta hactenus nondum satis confirmata) pars constans pro exem 
plo allatd invenitur = 0,0001 01 2 TM, adeoque valor ipsius 6 filo simplici re 
spondens = 0,000003 1 6 TM. Adiumento valoris ipsius TM mox eruendi 
ex hac hypothesi colligitur, reactionem fili simplicis per arcum radio aequalem 
(57° 18') torsi aequivalere gravitati milligrammatis in vectem longitudinis circi 
ter T V millimetri prementis. 
10. 
Si corpus oscillans est acus simplex figurae regularis massaeque homogeneae, 
momentum inertiae K per methodos notas calculari potest. E. g. si corpus est 
parallelepipedum rectangulum, cuius latera sunt a, b, c, densitas = d, et proin 
massa q = abcd, momentum inertiae respectu axis per centrum transeuntis la 
terique c paralleli erit = -fa[aa-\-bb) q: et quum in acubus magneticis talis for 
mae latus, cui axis magneticus parallelus est, a, longe maior esse soleat latitu 
dine b, pro experimentis crassioribus adeo sufficiet, statuere K=-faaaq. At 
in experimentis subtilioribus, etiam ubi acus simplex adhibetur, suppositionem 
gratuitam massae perfecte homogeneae formaeque perfecte regularis aegre admit- 
*) Proprie haec fila partialia non sunt vere simplicia, sed tantummodo talia, qualia a mercatoribus 
non neta venduntur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.