Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA. 
97 
13 
Circa hanc methodum sequentia adhuc monere convenit. 
I. Quoties acus non nimis laevigata adhibetur, sufficit, virgam ligneam 
simpliciter illi imponere. Quoties autem superficies acus perlaevis est, ut frictio 
impedire nequeat, quominus virga super illa gliscere possit, necesse est, quo to 
tus apparatus ad instar unius corporis rigidi moveatur, virgam apparatui reliquo 
firmius adstringere. In utroque vero casu prospiciendum est, ut puncta A, B 
sint satis exacte in recta horizontali. 
II. Quum complexus talium experimentorum aliquot horas postulet, va- 
riabilitas intensitatis magnetismi terrestris intra hoc temporis spatium, siquidem 
summa praecisio desideratur, haud negligenda est. Quocirca antequam elimina 
tio suscipiatur, tempora observata ad valorem constantem ipsius T, e. g, ad va- 
lorem medium experimento primo respondentem, reducere oportet. Ad hunc fi 
nem observationibus simultaneis in alia acu (perinde ut in art. 8.) opus est, quae 
si tempus unius oscillationis pro temporibus mediis singulorum experimentorum 
resp. prodiderunt = u, u, u , u" etc., ad calculum loco valorum observatorum 
t', t", t'" etc. resp. adhibendi sunt hi 
ut' ut" ut'" , 
-7, —7T, TTT ©te. 
u u u 
III. Simile monitum valet circa variabilitatem ipsius M, a variatione tem 
peraturae, si quae inter experimenta locum habuit, oriundam. Sed patet, re 
ductionem modo adscriptam iam per se hanc correctionem implicare, si utraque 
acus aequali temperaturae mutationi subiecta fuerit, et perinde a tali mutatione 
afficiatur. 
IV. Quoties tantummodo de valore ipsius TM eruendo agitur, manifesto 
experimentum primum superfluum est. Attamen utile erit, experimentis acu 
onerata factis statim adiungere aliud acu non onerata, ut simul valor ipsius K 
prodeat, qui experimentis alio tempore eadem acu instituendis substrui possit, 
quum manifesto hic valor invariatus maneat, etiamsi T ei M lapsu temporis mu 
tationem subire possint. : 
11. 
Ad maiorem illustrationem huius methodi e magna copia applicationum 
exemplum unum hic adscribimus. Ecce conspectum numerorum, quos experi 
menta 1832 Sept. 11 instituta prodiderunt.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.