102
INTENSITAS VIS MAGNETICAE TERRESTRIS
1 5. '
Ad propositum nostrum convenit, experimenta ita semper adornare, ut axis
magneticus utriusque acus sit horizontalis, atque utraque acus in eadem fere al
titudine: his itaque suppositionibus'calculos ulteriores adstringemus.
Referamus coordinatas punctorum primae acus ad axes in hac fixos in puncto
h etiamnum se secantes, et quidem sit axis primus in directione axis magnetici,
secundus horizontalis primoque ad dextram, tertius verticalis sursum directus:
coordinatae elementi e respectu horum axium sint a, b, c. Perinde sint A, B, C
coordinatae elementi E respectu similium axium in acu secunda fixorum et in
puncto H huius acus se secantium: hoc punctum prope medium acus atque in
eadem altitudine cum puncto h electum supponimus.
Situs puncti H commodissime quidem per distantiam a puncto h atque di
rectionem rectae iungentis determinaretur, si de uno tantum experimento agere
tur : sed quum ad institutura nostrum semper plura experimenta requirantur ad
diversas puncti H positiones spectantia, quae quidem omnes sunt in eadem recta,
attamen haud necessario in recta per punctum h exacte transeunte, praestat,
signa statim ab initio ita adornare, ut systema talium experimentorum ab unica
variabili pendeat. Referemus itaque punctum H ad punctum arbitrarium h' in
eodem plano horizontali ipsi h propinquum, cuius coordinatae sint a, fi, 0, sta-
tuemusque distantiam /iH = B, angulumque rectae h r H cum meridiano magne-
tico = cj;. Quodsi iam angulum axis magnetici secundae acus cum meridiano
magnetico per U denotamus, habebimus
x = a cos u—h sinw
y = a sinw —{— 6 cosm
z = c
X = a-\-R cos -J- A cos U — B sin U.
Y = fi -j- R sin <|> A sin CT-j- B cos U
Z = C
Ita omnia ad evolutionem aggregati 12, atque quotientis ^, qui pro statu
aequilibrii evanescere debet. praeparata sunt.
16.
Primo fit 2 Tex = Tcosu.^ae—Tsinu.^be == m Tcosu, si momen-