AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA.
111
scendamus, duos seriei terminos sufficere*). Ceterum differentiae, quas calculus
prodidit, neutiquam pure pro erroribus observationum haberi debent: plures enim
cautelae, a quarum usu harmoniam adhuc maiorem sperare licet, tunc temporis
nondum praeparatae erant. Huc referendae sunt correctiones propter variabili-
tatem horariam intensitatis magnetismi terrestris, cuius rationem habere oportet
adiumento alius acus comparativae ad instar methodi, de qua in art. 10, II. lo-
quuti sumus. Quo tamen valor magnetismi terrestris, quatenus ex his experi
mentis derivari potest, cognoscatur, summam reliquorum experimentorum huc
spectantium adiicimus.
9
Valor fractionis ^ P ro acu P*ima et filo, a quo pendebat, erutus est per
methodum in art. 8 traditam = ———. Hinc itaque fit
251,96 A
^ = 0,0436074
Huic numero subest metrum tamquam unitas distantiarum. Si pro unitate milli-
metrum adoptare malumus, iste numerus per cubum millenarii multiplicandus
est, ita ut habeatur
^ = 43607400
Pro acu secunda per experimenta d. 28. Junii instituta iisque prorsus simi
lia, quae pro alia acu in art. 11 tractavimus, prodiit, dum millimetrum, milli-
gramma et minutum secundum temporis solaris medii pro unitatibus accipiebantur,
TM = 135 457900
atque hinc, eliminata quantitate M
T = 1,7625
23.
Quoties experimenta eum in finem instituuntur, ut valor absolutus magne
tismi terrestris T determinetur, magni momenti est, curare, ut ipsorum com
plexus intra modicum tempus absolvatur, ne mutatio sensibilis status magnetici
acuum ad illa adhibitarum metuenda sit. Conveniet itaque in observandis de
flexionibus acus mobilis solum modum primum art. 20 sequi, adhibitis tantummodo
*) Longitudo acuum in his experimentis adhibitarum est circiter o m 3; si terminum H~' in calcu
lis respicere periclitati essemus, certitudo minuta potius quam aucta fuisset.