112
INTENSITAS VIS MAGNETICAE TERRESTRIS
duabus distantiis diversis apte electis, siquidem duo seriei termini sufficiunt. E
pluribus applicationibus huius methodi hic unam tamquam exemplum eligimus,
et quidem eam, cui cura maxime scrupulosa impensa est, distantiis microscopica
praecisione mensuratis.
Experimenta instituta sunt 1 832 Sept. 18, in duobus apparatibus, quos per
literas A, B, tribus acubus, quas per numeros 1, 2, 3 distinguemus. Acus 1, 2
sunt eaedem, quae in art. 11 prima et secunda vocabantur. Experimenta ad duo
capita discedunt.
Primo observatae sunt oscillationes simultaneae acus 1 in apparatu A, acus
que 2 in apparatu B. Tempus unius oscillationis, ad amplitudinem infinite par
vam reductum prodiit
pro acu 1 15" 22450
pro acu 2 17, 29995
illud ex 30 5, hoc ex 264 oscillationibus conclusum.
Dein acus 3 in apparatu A suspensa, acus 1 autem in recta ad meridia
num magneticum normali tum versus orientem tum versus occidentem, et utrim
que duplici modo collocata, deflexioque acus 3 pro singulis positionibus acus 1
observata est. Haec experimenta, pro duabus distantiis diversis R repetita pro
diderunt valores sequentes anguli v perinde intelligendi ut in artt. 19, 21
R = l m 2, v = 3°42' 19" 4
R' = 1.6, v = 1 34 19, 3
Inter haec quoque experimenta oscillationes acus 2 in apparatu B observatae
sunt: tempori medio respondet valor unius oscillationis infinite parvae ex 414
oscillationibus conclusus = 17" 29484.
Tempora observabantur ad chronometrum, cuius retardatio diurna = 14"24.
Denotantibus M, m momenta magnetismi liberi pro acu 1 et 3, G constan
tem torsionis fili in apparatu A, dum acum 1 vel 3 (quarum pondus fere idem
est) ferebat, habemus
9 _ i
TM 597,4
uti in art. 11
9 i
Tm 721,6
quippe acus 3 fortiori magnetismo imbuta erat, quam acus 1.