Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

114 
INTENSITAS VIS MAGNETICAE TERRESTRIS 
24. 
Experimenta praecedentia facta sunt in observatorio, loco apparatuum ita 
electo, ut ferrum a vicinia quantum licuit arceretur. Nihilominus dubitari ne 
quit , quin ferri moles, in parietibus, fenestris et ianuis aedificii copiose sparsae, 
imo etiam partes ferreae instrumentorum astronomicorum maiorum, in quibus per 
ipsam vim magneticam terrestrem magnetismus elicitur, effectum neutiquam in 
sensibilem in acus suspensas exerceant. Vires hinc oriundae magnetismi ter 
restris tum directionem tum intensitatem aliquantulum mutant, experimentaque 
nostra non valorem purum intensitatis magnetismi terrestris, sed valorem pro 
loco apparatus A modificatum exhibent. Haec modificatio, quamdiu moles fer 
reae locum non mutant, ipsaque elementa magnetismi terrestris (puta intensitas 
et directio) non magnopere mutantur, sensibiliter constans manere debet, quae 
vero ipsius sit quantitas, hactenus quidem ignotum est, attamen vix crediderim, 
eam ultra unam duasve partes centesimas valoris totalis ascendere. Ceterum haud 
difficile foret, quantitatem, proxime saltem, per experimenta determinare, ob 
servatis oscillationibus simultaneis duarum acuum, quarum altera in observatorio 
loco sueto, altera subdiu in distantia satis magna ab aedificio aliisve ferri moli 
bus turbantibus suspendenda esset, et quae dein vices suas commutare deberent. 
Sed hactenus haec experimenta exsequi non vacavit: tutissimum vero remedium 
afferet aedificium peculiare, observationibus magneticis destinatum, munificentia 
regia mox exstruendum, a cuius fabrica ferrum omnino excludetur. 
25. 
Praeter experimenta allata permulta alia similia exsequuti sumus, etsi, tem 
pore anteriori cura multo laxiori. luvabit tamen, quae e singulis prodierunt, 
hic in unum conspectum producere, omissis iis, quae ante apparatus subtiliores 
stabilitos, per alia rudiora subsidia in acubus diversissimarum dimensionum prodi 
erunt, etiamsi omnia approximationem saltem ad veritatem praebuerint. Ecce 
valores ipsius T per repetita experimenta subinde erutos:
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.