AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA.
115
Numerus
Tempus, 1832
T
I
Maii 21
1,7820
II
Maii 24
1,7694
III
lun, 4
1,7713
IV
lun. 24—28
1,7625
V
Iui. 23, 24
1,7826
VI
Iui. 25, 26
1,7845
VII
Sept. 9
1,7764
VIII
Sept. 18
1,7821
IX
Sept. 27
1,7965
X
Octobr. 1 5
1,7860
Experimenta V — IX omnia in eodem loco facta sunt, contra I — IV in locis
aliis; experimentum X proprie est mixtum, quum deflexiones loco quidem sueto
observatae sint, oscillationes vero alio. Experimentis VII et VIII aequalis fere
cura impensa est; contra experimentis IV, V, VI, X paullo minor, experimentis
que I — III cura multo laxior. In experimentis I — VIII adhibitae sunt acus
diversae quidem, sed eiusdem fere ponderis et longitudinis (pondus erat inter 400
et 440 grammata); contra experimento X inserviit acus, cuius pondus 1062 gram
matum, longitudo 485 millimetrorum. Experimentum IX eum tantummodo in
finem susceptum est, ut appareret, quemnam praecisionis gradum per acum mi
nusculam attingere liceat: pondus acus adhibitae erat tantummodo 68 gramma
tum, ceterum cura haud minor, quam in experimentis VII et VIII. Nullum est
dubium, subtilitatem observationum notabiliter auctum iri, si acus adhuc gra
viores, e. g. quarum pondus ad 2000 vel 3000 grammata surgat, in usum vo
centur.
26.
Dum intensitas magnetismi terrestris T per numerum k exprimitur, huic
subest unitas certa V, puta vis cum illa homogénea, cuius nexus cum aliis uni
tatibus immediate datis in praecedentibus quidem continetur, attamen modo ali
quantulum complicatiori: operae itaque pretium erit, hunc nexum hic denuo pro
ducere, ut, quam mutationem patiatar numerus k, si loco unitatum fundamen
talium ab aliis proficiscamur, elementan claritate ob oculos ponatur.
15*