Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

FIGURAE FLUIDORUM IN STATU AEQUILIBRII. 
73 
f zds — aaT-\-aaU 
i. e. eiusdem expressionis, quae minimum esse debet pro casu 66 = a a. Hinc 
colligimus, figuram aequilibrii fluidi in vase, pro quo 66^>aa, convenire cum 
figura aequilibrii eiusdem fluidi in vase, pro quo 66 = aa, ea tamen differen 
tia, ut illa in aequilibrio stricto desinere debeat in cutem crassitiei insensibilis. 
Ceterum ili. Laplace iam monuit, pro illo casu vas cute fluidi insensibilis cras- 
sitie obductum aequipollere vasi tali, cuius particulae vim attractivam in fluidum 
exerceant vi attracti vae partium fluidi mutuae aequalem. 
Sponte hinc sequitur modificatio, propositionibus art. 1 8 circa ascensum flui 
dorum in tubis capillaribus verticalibus adiicienda: quoties scilicet 66)>aa, in 
formulis illic allatis a a loco ipsius 66 substituere oportet. 
33. 
In casu eo, ubi 66<^aa, madefactio vasis per cutem fluidi insensibilis 
crassitiei locum habere nequit, siquidem lex functionum 6', 0' ea est, ut valor 
functionis 
« a ( 1 -ri)- 6g ( 1 -rD 
pro qua brevitatis caussa scribemus Qp, continuo crescat, dum p a valore 0 
versus valorem sensibilem progreditur: manifesto enim pro tali functionis Q p in 
dole existentia talis cutis conditioni minimi repugnaret. Sponte illam indolem 
affert hypothesis, de qua in art. 31 loquuti sumus, puta ubi fx, Fx sunt in ra 
tione determinata ab x independente, quoniam hinc etiam sequitur ^ = , et 
proin Qp = [aa — 66)(l — ^). At si functiones f F legem diversam seque 
rentur, haud impossibile esset, ut valore ipsius rapidius decrescente, quam 
valore ipsius functio Qp, intra ambitum valorum insensibilium ipsius p, 
primo fieret negativa, et postquam attigisset valorem suum minimum (i. e. extre 
mum negativum) rursus ascenderet per valorem 0 versus limitem suum positivum 
a a — 66. In tali casu aequilibrium utique postularet cutem insensibilem, cuius 
crassities generaliter loquendo tanta esse deberet, ut Qp haud sensibiliter discre 
pet a valore suo minimo. Qui si per —6'6' denotatur, erit 6'6'<l66; figura 
autem partis substantialis fluidi perinde determinabitur, ac si esset in vase, cuius 
respectu loco quantitatis 66 substituere oportet 6'6', i. e. angulus inter planum 
10
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.