Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

84 
INTENSITAS VIS MAGNETICAE TERRESTRIS ETC. 
mutuo obversi sunt, comparatioque vel temporum vibrationum pro utraque acus 
primae positione inter se, vel temporis alterutrius cum tempore vibrationum sub 
sola magnetismi terrestris actione (remota acu prima) locum habentium, rationem 
huius vis ad actionem primae acus docebit. Alter modus acum primam ita col 
locat, ut directio vis quam in regione acus secundae libere suspensae exercet, fa 
ciat angulum (e, g. rectum) cum meridiano magnético, quo pacto haec ipsa a me 
ridiano magnético deflectetur, et e magnitudine deflexus ratio inter vim magne- 
ticam terrestrem atque actionem acus primae concludetur. 
Ceterum modus prior essentialiter convenit cum eo, quem ili. Poisson iam 
ante aliquot annos proposuit. Sed experimenta ad ipsius normam a nonnullis phy 
sicis tentata, quae quidem mihi innotuerunt, vel successu omnino caruerunt, vel 
rudem tantummodo approximationem praebuerunt. 
Difficultas rei inde potissimum pendet, quod ex actionibus acus in distantiis 
mediocribus observatis computari debet limes aliquis, qui ad distantiam quasi in 
finite magnam refertur, et quod eliminationes ad hunc finem necessariae tanto ma 
gis a levissimis observationum erroribus turbantur, imo pervertuntur, quo plures 
incognitae a statu acuum individuali pendentes eliminandae sunt: ad multitudi 
nem perparvam incognitarum autem res tunc tantummodo deduci potest, ubi actio 
nes in distantiis satis magnis (respectu longitudinis acuum) observatae sunt, adeo- 
que ipsae iam perparvae evaserunt. Sed ad actiones tam parvas accurate mensu 
randas subsidia practica hactenus usitata non sufficiunt. 
Ante omnia itaque in id mihi incumbendum esse vidi, ut subsidia nova pa 
rarem , per quae tum tempora oscillationum, tum directiones acuum longe maiori 
praecisione, quam hactenus licuit, observare ac metiri possem. Labores ad hunc 
finem suscepti et per plures menses continuati, in quibus a praestantissime We- 
ber multifariam adiutus sum, ad scopum exoptatum ita perduxerunt, ut exspecta 
tionem non modo non fefellerint, sed longe superaverint, nec iam quidquam de 
siderandum restet, ad praecisionem experimentorum subtilitati observationum 
astronomicarum aequiparandam, nisi locus ab influxu ferri propinqui atque agi 
tationum aeris plene securus. Adsunt duo apparatus simplicitate non minus quam 
praecisione quam praebent insignes, quorum descriptionem quidem ad aliam occa 
sionem mihi reservare debeo, dum experimenta ad determinandam intensitatem 
magnetismi terrestris hactenus in observatorio nostro instituta physicis in hac com 
mentatione trado.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.