1.
Ad explicationem phaenomenorum magneticorum duo iiuida magnetica po
stulamus; alterum cum physicis vocamus boreale, alterum australe. Elementa
fluidi alterius attrahere alterius elementa, contra bina elementa eiusdem fluidi
mutuo se repellere supponimus, et quidem utramque actionem variari in ratione
inversa quadrati distantiae. Veritatem huius legis per ipsas nostras observatio
nes plenissime confirmari infra apparebit.
Fluida ista non per se apparent, sed tantummodo iuncta cum particulis pon-
derabilibus corporum talium, quae magnetismi capaces sunt, illorumque actiones
in eo se manifestant, quod has vel ad motum sollicitant, vel motum, quem aliae
vires in ipsas agentes, e. g. gravitas, producerent, impediunt vel mutant.
Actio itaque quantitatis datae fluidi magnetici in quantitatem datam vel
eiusdem fluidi vel alterius in distantia data comparabilis erit cum vi motrice data,
i. e. cum actione vis acceleratricis datae in massam datam, et quum fluida magne
tica ipsa non nisi per effectus quos producunt cognoscere liceat, hi ipsi illorum
mensurae inservire debent.
Quo igitur hanc mensuram ad notiones distinctas revocare possimus, ante
omnia circa tria quantitatum genera unitates stabilire oportet, puta unitatem
distantiarum, unitatem massarum ponderabilium, unitatem virium acceleratricium.
Pro tertia accipi potest gravitas in loco observationis: quod si minus arridet, in
super accedere debet unitas temporis, eritque nobis vis acceleratrix ea = 1,
quae in unitate temporis mutationem velocitatis corporis in ipsius directione moti
unitati aequalem gignit.