Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

PRAEFATIO. 
5 
vallum a isi delectum observationum ad haec vel illa imprimis commodarum 
non concedebant, sed iis uti geometram cogebant, quas fors obtulerat, ita ut 
methodos speciales in calculis planetarum adhibitis vix unquam in usum vo 
care licuerit. Magnus ipse Newton, primus saeculi sui geometra, problematis 
difficultatem haud dissimulavit, attamen, ceu exspectari poterat, ex hoc quo 
que certamine victor evasit. Multi post Newtonuiu geometrae eidem proble 
mati operam suam navaverunt, varia utique fortuna, ita tamen, ut nostris tem 
poribus parum desiderandum relictum sit. 
Verum enim vero non est praetermittendum, in hoc quoque problemate 
peropportune difficultatem diminui per cognitionem unius elementi sectionis 
conicae, quum, per ipsam suppositionem orbitae parabolicae, axis maior in 
finite magnus statuatur. Quippe omnes parabolae, siquidem situs negligatur, 
per solam maiorem minoremve distantiam verticis a foco inter se differunt, 
dum sectiones conicae generaliter spectatae varietatem infinities maiorem ad 
mittant. Haud equidem aderat ratio sufficiens, cur cometarum traiectoriae 
absoluta praecisione parabolicae praesumerentur: quin potius infinite parum 
probabile censeri debet, rerum naturam unquam tali suppositioni annuisse. 
Attamen quum constaret, phaenomena corporis coelestis in ellipsi vel hyperbola 
incedentis, cuius axis maior permagnus sit ratione parametri, prope perihelium 
perparum discrepare a motu in parabola, cui eadem verticis a foco distantia, 
differentiamque eo leviorem evadere, quo maior fuerit illa ratio axis ad para- 
metrum ; porro quum experientia docuisset, inter motum observatum motum 
que in orbita parabolica computatum vix unquam maiores differentias rema 
nere, quam quae ipsis observationum erroribus (hic plerumque satis notabilibus) 
tuto tribui poterant: astronomi apud parabolam subsistendum esse rati sunt. 
Hecte sane, quum omnino deessent subsidia, e quibus, num ullae quantaeve 
differentiae a parabola adsint, satis certo colligi potuisset. Excipere oportet 
cometam celebrem HALLEvanum, qui ellipsem valde oblongam describens in
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.