6
THEORIA MOTUS CORPORUM COELESTIUM.
reditu ad perihelium pluries observatus tempus periodicum nobis patefecit:
tunc autem axi maiori inde cognito computus reliquorum elementorum vix
pro difficiliori habendus est, quam determinatio orbitae parabolicae. Silentio
quidem praeterire non possumus, astrónomos etiam in nonnullis aliis cometis
per tempus aliquanto longius observatis determinationem aberrationis a para
bola tentavisse: attamen omnes methodi ad hunc finem propositae vel adhi
bitae innituntur suppositioni, discrepantiam a parabola haud considerabilem
esse, quo pacto in illis tentaminibus ipsa parabola antea iam computata co
gnitionem approximatam singulorum elementorum (praeter axem maiorem vel
tempus revolutionis inde pendens) iam subministravit, levibus tantum mutatio
nibus corrigendam. Praeterea fatendum est, omnia ista tentamina vix unquam
aliquid certi decidere valuisse, si forte cometam anni 1770 excipias.
Quamprimum motum planetae novi anno 1781 detecti cum hypothesi pa
rabólica conciliari non posse cognitum est, astronomi orbitam circularem illi
adaptare inchoaverunt, quod negotium per calculum perfacilem ac simplicem
absolvitur. Fausta quadam fortuna orbita huius planetae mediocriter tantum
excéntrica erat, quo pacto elementa per suppositionem illam eruta saltem
ajiproximationem qualemcunque suppeditabant, cui dein determinationem ele
mentorum ellipticorum superstruere licuit. Accedebant plura alia peroppor
tuna. Quippe tardus planetae motus perparvaque orbitae ad planum eclipticae
inclinatio non solum calculos longe simpliciores reddebant, methodosque spe
ciales aliis casibus haud accommodandas in usum vocare concedebant, sed
metum quoque dissipabant, ne planeta radiis Solis immersus postea quaeri
tantium curas eluderet (qui metus alias, praesertim si insuper lumen minus
vividum fuisset, utique animos turbare potuisset), quo pacto accuratior orbitae
determinatio tuto differri poterat, donec ex observationibus frequentioribus
magisque remotis eligere liceret, quae ad propositum maxime commodae vi
derentur.