Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

DETERMINATIO ORBITAE E TRIBUS OBSERVATIONIBUS COMPLETIS. 
217 
primo, quoties aliquis trium locorum geocentricorum vel cum loco respondente 
heliocéntrico terrae, vel cum puncto opposito coincidit (casus posterior 
manifesto tunc tantum occurrere potest, ubi corpus coeleste inter Solem 
et terram transiit), 
secundo, quoties locus geocentricus primus corporis coelestis cum tertio coin 
cidit, 
tertio, quoties omnes tres loci geocentrici una cum loco heliocéntrico terrae 
secundo in eodem circulo maximo siti sunt. 
In casu primo situs alicuius circulorum maximorum AB, A'B', A”B" in 
determinatus manebit, in secundo atque tertio situs puncti B*. In hisce ita 
que casibus methodi supra expositae, per quas, si quantitates P, Q tamquam 
cognitae spectantur, e locis geocentricis heliocéntricos determinare docuimus, 
vim suam perdunt: attamen discrimen essentiale hic notandum est, scilicet in 
casu primo hic defectus soli methodo attribuendus erit, in casu secundo et 
tertio autem ipsius problematis naturae; in casu primo itaque ista determi 
natio utique effici poterit, si modo methodus apte varietur, in secundo et 
tertio autem absolute impossibilis erit, locique heliocentrici indeterminati mane 
bunt. Haud pigebit, hasce relationes paucis evolvere: omnia vero, quae ad 
hoc argumentum pertinent, exhaurire eo minus e re esset, quod in omnibus 
his casibus specialibus orbitae determinatio exacta impossibilis est, ubi a le 
vissimis observationum erroribus enormiter afficeretur. Idem defectus etiam- 
num valebit, quoties observationes haud quidem exacte, attamen proxime ad 
aliquem horum casuum referuntur: quamobrem in eligendis observationibus 
huc respiciendum, probeque cavendum est, ne adhibeatur ullus locus, ubi 
corpus coeleste simul in viciniis nodi atque oppositionis vel coniunctionis ver 
satur, neque observationes tales, ubi corpus coeleste in ultima ad eundem 
locum geocentricum proxime rediit, quem in prima occupaverat, neque demum 
tales, ubi circulus maximus a loco heliocéntrico terrae medio ad locum 
geocentricum medium corporis coelestis ductus angulum acutissimum cum 
directione motus geocentrici format, atque locum primum et tertium quasi 
stringit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.